Lucullus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere. quoniam enim id haberent Academici decretum (sentitis enim iam hoc me do/gma dicere), nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto sicut in ceteris rebus fluctuari,[*](fluctuare V2 ) praesertim cum in eo summa consisteret: hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem veri falsi; cogniti incogniti; quam rationem quoniam susciperent docereque vellent quae visa[*](visa Ha. uis AVB) accipi oporteret quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo[*](exinquo B1 ) omne veri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse; etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse[*](esse del. A2 ) initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat;haecautem habere dubia nec is ita confidere ut moveri non possint abhorrere a sapientia plurimum. hoc igitur modo potius erat ab his postulandum ut hoc unum saltem,
Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior — habet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei[*](largiar ei -are A1 -aret B1 ) qui contra dicturus est libertatem et licentiam; nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? — sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum prima[*](primo Lb. -mum dett. Ha. ) visa nos pellerent, deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim ipsa,[*](ipse Ern. ) quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea quibus movetur. itaque alia visa sic arripit ut iis statim utatur, alia quasi[*](alia quasi Fab. aliqua sic AVB) recondit, e quibus memoria oritur; cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum e)nnoi/as tum prolh/myeis vocant; eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
ad rerum igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et istam kata/lhmyin,[*](cf. p. 35, 18) quam ut dixi verbum e verbo exprimentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius) tum etiam propter usum. quocirca et sensibus utitur et artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua
Nec vero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid velint. interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi, si ea quae disputentur vera sint tum omnia fore incerta, respondent: 'quid ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo veritatem ut ait Democritus penitus abstruserit'.[*](cf. p. 19, 6) alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus. Volunt enim (et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri) probabile aliquid esse et quasi veri[*](uere A 1V1B1 ) simile,[*](cf. Aug. c. Acad. 2, 7, 16 probabile — — scisne ab ipsis etaiam veri simile nominari) eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.
Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi[*](veri et falsi1 del. Lb. ) propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus? nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum sic inter verum et falsum. si nihil interest, nulla regula est, nec potest is cui est visio veri falsique communis ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam. Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit[*](add. ex 'antiquo libro' ante possit Man., hic Bai. ) ita verum videri
in eo autem si erit communitas cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in[*](in del. Man. ) communi signo notari non potest. sin autem commune nihil erit, habeo[*](abeo A1V aueo B1 ) quod volo; id enim quaero quod ita mihi videatur verum ut non[*](add. V2; ne pro non A2B2 ) possit item falsum videri. Simili in errore versantur cum convicio[*](convicio Mdv. -uincio V1 -uintio A 1 -uinctio B1 -uinctio V2; conuicti ac ueritate A2 conuincti ac ueritatis B2 ) veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud quidem et[*](et V st B 1 A1 del. A2B2 ) inpressum in animo[*](menti impr. Dav. in animo- Guy-) atque mente, neque tamen id percipi ac conprendi posse. quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id quod nigrum sit album esse videatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut inpressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne[*](inaniterne Ald. -ue AVB) moveatur:[*](moveamur Fab. animus moveatur ex 'antiquo libro' Man. mens- Lb. ) ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur.
Ex hoc illud is usu venire solet, ut quicquid dixerint[*](dixerit VB1 -runt A 1 ) a quibusdam interrogentur 'ergo istuc quidem percipis?'. sed qui ita interrogant ab iis