Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

quod si essent falsae notitiae (e)nnoi/as enim notitias appellare tu videbare) — si igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae qualia visa a falsis discerni[*](discerne B1 A1 ) non possent, quo tandem his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset quid repugnaret videremus?[*](uidemus A1VB1 ) Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam sed omnis[*](omnem Wa. omnes qui A1B1 omnis qui V1 ) vitae usum omnesque artes una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur. quae potest enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit quod non animo conprehendit et tenet? Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut[*](aut A2b et A1V) duabus sed ex multis animi perceptionibus constat? quam si[*](quas Wa. ) subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio: non enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum negabimus,[*](negauimus A1V1B1 ) sed cum alterum percepta et conprehensatenere videmus[*](uidebimus Lb. ) alterum non item. cumque artium aliud eius modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat, aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut[*](aut A2 autem A1VB) geometres[*](geometris AV1B) cernere ea potest quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is qui fidibus utitur explere numeros et conficere versus; quod idem in similibus quoque artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque agendo. quid enim est quod arte effici possit[*](posset AV1B) nisi is qui artem tractabit multa perceperit?

Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi

p.39
et conprendi multa posse. in quibus[*](quibus percipiendo et conprehendendo ) solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non conprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam 5artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam; ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata[*](nacta AB necta V1 ) sit aut quo modo. quaero etiam, ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet conprehensi percepti cogniti constituti. nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet[*](aestimat A1VB1 ) aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi[*](ni B1 ) is rebus adsensus sit quae falsae esse non possint.

Ipsa vero sapientia si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae? deinde[*](dein B) quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit[*](dubitauit A1VB1 30 cf. p. 25, 11 ) quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse o(rmh\n qua ad agendum impellimur et id adpetimus quod est visum) moveri non potest.

illud autem quod movet prius oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si id quod visum erit discerni non poterit a falso. quo modo autem moveri animus ad adpetendum potest, si id quod videtur non percipitur adcommodatumne naturae sit an alienum? itemque, si quid officii sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget,

p.40
ad nullam rem umquam inpelletur, numquam movebitur. quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum quod occurrit videri.

Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur quasi quaedam lux lumenque vitae: tamenne in ista pravitate perstabitis?[*](peraestabitis A 1 B 1 ) nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit[*](perficit V1 ) virtutem, cum esset[*](est Chr. ) ipsa ratio[*](ratio del. Reitz. ) confirmata quaerendo; quaestio autem est adpetitio cognitionis quaestionisque finis[*](est finis A 1VB2 B1 ) inventio; at nemo invenit falsa, nec ea quae incerta permanent inventa esse possunt, sed cum ea quae quasi involuta ante[*](involuta ante Ha. inuoluptate ante B 1 inuoluptate A 1V1 inuoluta A2B2 in uoluntate Vm ) fuerunt[*](fuerant B2 ) aperta sunt, tum inventa dicuntur: sic[*](sic ratio Wa. ) et initium quaerendi et exitus[*](exitum Lb. ) percipiundi et conprendendi[*](conpraedendi A1V1 praed- B 1 conpraehend- A2V2B2 ) tenet.[*](tenetur Bentl. ) itaque[*](itaque om. A1V) argumenti conclusio, quae est Graece a)po/deicis, ita definitur: 'ratio quae ex rebus perceptis ad id quod non percipiebatur adducit'.

quod si omnia visa eius modi essent qualia isti[*](ista A1VB1 ) dicunt, ut ea vel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus,[*](diceremus dett. Rom. ) aut quae esset conclusi argumenti fides? ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum? sapientiae vero quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis (quae philosophi vocant do/gmata), quorum nullum sine scelere prodi poterit; cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent; non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientis neque[*](AC. III cf. p. 25, 11 ) [*](neque A3 que VB2 quae B1 A1 ) satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum

p.41
ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat; talia autem neque esse neque videri possunt eorum ratione qui illa visa e quibus omnia decreta sunt nata negant quicquam a falsis interesse.

Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius, ut id ipsum saltem perceptum a sapiente dioeretis, nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret ei qui adfirmaret nihil posse percipi[*](pos | posse (om. percipi) B) consentaneum esse[*](om. M) unum tamen illud dicere percipi posse consentaneum esse[*](cons. esse del. Man. ) ut alia non possent, Carneades acutius resistebat. nam tantum abesse dicebat ut id[*](id ei V) consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. qui enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum nihil excipere; ita necesse esse ne id ipsum quidem quod exceptum non esset conprendi et percipi ullo modo posse.