Lucullus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
Magnum[*](cf. testim.) ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta[*](per accepta V cepta B1 ) doctrina[*](clarit A3B2 ) quibus temporibus florere in foro maxume potuit caruit omnino rebus urbanis. ut enim urbanis[*](urbanis Ven. 2 humanis AVB) [*](urbanis A1B -nus A2 om. V) admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit;[*](profuit A1 B 1 ) deinde absens factus aedilis, continuo praetor (licebat enim celerius legis praemio), post in Africam, inde ad consulatum; quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium agnoscerent.[*](prudentes agn. Reitz. ) post ad Mithridaticum bellum missus[*](missis A1V1B1 ) a senatu non modo opinionem vicit omnii, quae de virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum;
idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur,[*](expectabatur dett. Rom. spect-AVB) qui adulescentiam[*](adulescentia A1V1B) in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat. sed incredibilis quaedam ingenii magnitude non desideravit indocilem usus disciplinam. itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando[*](percontando V2 -tendo A3 -tenda A 1V1 -tanda B) [*](cf. schol. Cic. Gron. D p. 320, 14 St.) a peritis partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. habuit enim divinam quandam memoriam rerum — verborum maiorem Horten-
tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis oppugnationibus navalibus pugnis totiusque belli instrunmento et adparatu, ut ille rex post Alexandrum maxumus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum quos legisset fateretur. in eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus. tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. quin etiam cum victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit; nos enim consules introduximus paene in urbem[*](urbe A1V1B1 ) currum clarissimi viri. cuius mihi consilium et auctoritas quid tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me ipso dicendum esset, quod hoc tempore non est necesse; ita privabo potius illum debito testimonio quam id cum mea[*](cumea A1V1B1 ) laude communicenm.
Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis. nos autem illa externa cum multis, haec
Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim minuam etiam gloriam. sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui[*](qui om. A1 ) philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putent. Ego autem cum Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili, quam ante[*](anteimmo post) censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro.
Restat ut iis respondeam qui sermonibus eius modi nolint personas tam graves inligari. quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus[*](congressos ABp ) esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia leviorum. etenim[*](Hortensium dicit) si quodam in libro vere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quic-
Sunt etiam, qui negent in is qui in [*](add. Asc.) nostris libris disputent fuisse earum rerum de quibus disputatur 15 scientiam. qui mihi videntur non solum vivis sed etiam mortuis invidere.
Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur. quod gravius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam quam ipse sequeretur; nos autem quoniam contra omnes qui ** dicere quae[*](omnes dicere quae uid. A2V2 o. d. qui scire sibi uid. Vm; se scire arbitrantur Ha. docere se profitentur Pl. ) videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare. Quamquam nostra[*](nostram V1B1 A1 ) quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque summa cura studioque conquirimus. etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati relinquemus. neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in[*](uti in B) utramque partem dicendo et
nec inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae 5 sequi facile, adfirmare vix possumus. hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta et quibus[*](om. Rom.) et[*](et del. B2 hec A3 A1 ) quasi imperata sint defendamus necessitate ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt; deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam[*](cuipiam Lb. ) aut una aliquoius quem primum audierunt oratione capti de rebus incognitis iudicant et ad quanicumque sunt disciplinam quasi tempestate delati ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt.
nam quod dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis). sled ut potuerint,[*](potuerint Lb. -runt AVB; aut (an potuerint, aut, ut debuerunt) Pl. ) aut omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis iudicaverunt, aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt; sed nescio quo modo pleriqueerrare malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere.
Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum fuissemus. quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare. cum igitur
Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum.'
'Equidem' inquit Hortensius 'feci plus quam vellem; totam enim rem Catule Lucullo[*](Catule Lucullo Pl. catulo AVB Lucullo dett. Ven. 2 ) integram servatam oportuit. et tamen fortasse servata est; a me enim ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero.'
Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium; sed quia non laboro quam quam[*](de. Rom.) valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor. dicam enim nec mea nec ea,[*](nec ea om. VB1 ) in quibus non si non[*](non si non Pl. non si B1 si non AVB2 ) fuerint vinci me malim quam vincere. sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta[*](labefactata V2B2 ) est, mihi tamen videtur esse verissima. agam igitur sicut Antiochus agebat. nota enim mihi res est; nam et vacuo animo ilium audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorer expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.'
Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.
LUC. At ille 'Cum Alexandriae pro quaestore' inquit 'essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea Alexandriae[*](essem Rom. issem AVB) familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philoisophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis; cum quo et[*](et2 om. A1V) An-
tum et illi[*](ille B1 illa A2V2B2 ) dixit Antiochus quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni et alia plura; nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur. tum igitur et cum[*](cum et Goer. ) Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem. itaque conplures dies adhibito Heraclito doctisque conpluribus et in is Antiochi fratre Aristo et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurumum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. sed ea pars quae contra Philonem erat praetermittenda est; minus enim acer est adversarius is qui ista quae sunt heri defensa negat Academicos omnino dicere; etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenior. ad Arcesilan Carneademque veniamus.'
Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: 'Primum mihi videmini' (me autem nomine appellabat) 'cum veteres physicos nominatis facere idem quod
similiter[*](similiter A 1 dett. Ven. 2 -de A2VB) vos cum perturbare ut illi rem publicam sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclen Anaxagoran Democritum Parmeniden Xenophanen,[*](X enophanem Vict. -phontem V2 xeno AV1B) Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostram inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum[*](ueterem A1V1B1 ) illorum, nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia. Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale it posse reperire; maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant.
Quod[*](cf. p. 64, 6–9) si
Sed[*](AC. III dissim. cf. quint. inst. 9, 2, 44 ) fuerint illa vetera si voltis incognita: nihilne est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni ut putatur obtrectans nihil novi reperienti sed emendanti superiores inmutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere. cuius primo non admodum probata ratio (quamquam floruit cum acumine ingeni tum admirabili quodam lepore dicendi) proxime a Lacyde solo retenta est, post autem confecta[*](confecta dett. Man. -ficta AVB) a Carneade. qui est quartus ab Arcesila; audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. sed
iam Clitomacho Philo vester operam multos annos dedit. Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit.
Sed, quod nos facere nunc ingredinur,[*](inegredimur A1V1B1 aggr- V2 ) ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem[*](uerum A 1VB) disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam kata/lhmyin illi vocant; eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod[*](aliquid F2 -quod AVB) conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius e)nargei/a| [*](enargia Budaeus in Crat. ) [*](senergea A1V1B1 ) — ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam[*](evid. cf. Quint. inst. 6, 2, 32 ) nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec[*](ne dett. rom. Ven. ) hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet — sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant.[*](censebant V2 censerant A1V1B1 censuerant A2B2 ) Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur.
Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum
Philo autem dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo,[*](Catuli ex 'antiquo libro' Man. ) et ut docuit Antiochus in id ipsum se induit quod timebat. cum enim ita negaret quicquam esse quod conprehendi posset (id enim volumus esse a)kata/lhmpton),[*](cf. p. 17, 8) si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum (iam enim hoc pro famtasi/a| verbum satis hesterno sermone trivimus) — visum igitur inpressum[*](s. cf. p. 64, 21 ss. diog. L. 7, 50) effictumque[*](effictumque dett. Ven. 2 -fec- A1V1B1 ) ex eo unde esset[*](esset A2V2 esse A1V1B) quale esse non posset ex eo unde non esset (id nos a Zenone[*](AC. III 11–13cf. Aug. c. Acad. 2,5,11 qui (Zenon) ait id verum (immo visum) percipi posse quod ita esset animo impressum ex eo unde ... unde non esset) definitum rectissime dicimus; qui enim potest quicquam conprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale quale vel falsum esse possit?) — hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficitur nihil posse conprehendi. ita inprudens co quo minime volt revolvitur. Quare omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus[*](reteneamus A1V1 recten- B 1 ) eam definitionem quam Philo voluit evertere; quam nisi optinemus, percipi nihil posse concedimus.
Ordiamur igitur a sensibus. quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius. nec vero hoc loco expectandum est dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam; non enim
Adhibita vero exercitatione et arte, ut[*](ut V2 et AV1B) oculi pictura teneantur aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus. quam multa[*](multi VB1 A1 ) vident pictores in umbris et in eminentia quae nos non videmus; quam multa quae nos fugiunt in cantu exaudiunt in eo genere exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur quidem. nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam tamen. quid de tactu et eo quidem quem philosophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis, in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur[*](cui adsentiantur Guy. -atur (passive) Mdv. ) —