Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una virtute positam beatam vitam putat. quid Antiochus? 'etiam' inquit 'beatam, sed non beatissimam'. deus ille qui nihil censuit deesse virtuti, homuncio hic qui multa putat praeter virtutem homini partim cara[*](cara Ald. clara AB) esse partim etiam necessaria. sed et [*](add. Pl.) ille vereor ne virtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto[*](Thophr. de beata vita (cf. fin. 5, 85)) multa diserte copioseque dicente, et hic metuo ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala tamen eum qui in his omnibus sit beatum fore censeat si sapiens[*](senseat A1B1 ) sit: distrahor, tum hoc mihi proba-

p.96
bilius tum illud videtur, et tamen nisi alterutrum sit virtutem iacere plane puto. Verum in his discrepant.

quid illa[*](illa Mc illud AB) in quibus consentiunt num pro veris probare possumus, sapientis animum numquam nec cupiditate moveri nec laetitia ecferri? age haec probabilia sane 5 sint; num etiam ilia, numquam timere numquam dolere: sapiensne non timeat ne[*](ne Dav. nec si AB) patria deleatur, non doleat[*](doleant A 1B1 ) si deleta sit?[*](si deleta sit V si del(a)etatis A1B1 si delet; satis B2 satis A2 ) durum, sed Zenoni necessarium, cui praeter honestum nihil est in bonis, tibi vero Antioche minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et venientia metuat sapiens necesse est et venisse doleat. Sed quaero quando ista fuerint Academia vetere †dunttia,[*](decreta F2 dicata N dictata Ha. ) ut animum sapientis commoveri et conturbari negarent: mediocritates illi probabant et in omni permotione naturalem volebant esse quendam modum. legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu; est enim non magnus verum aureolus et ut Tuberoni Panaetius praecipit ad verbum ediscendus libellus. atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permotiones istas animis nostris datas, metum cavendi causa, misericordiam aegritudinemque clementiae; ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant — recte[*](cf. Tusc. 4, 43) secusne alias viderimus; atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam inruperitnescio. Ilia vero ferre non possum — non quo mihi displiceant, sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae para/doca nominantur; sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit[*](tetigit A2B2 -tur B1 te igitur A 1N hos Mc hoc AB) (hos enim quasi eosdem esse vultis): illi umquam dicerent sapientes solos reges solos divites solos formosos; omnia quae ubique essent sapientis esse; neminem consulem prae-

p.97
torem imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem; postremo solum civem solum liberum, insipientes omnes peregrinos exules servos, furiosos denique; scripta Lycurgi Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges, ne urbis quidem[*](quidem Man. denique AB) aut civitatis nisi quae essent sapientium.

haec tibi Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo tantum quantum videbitur. Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et[*](et del. Bai. ) M. Marcello cos. praetor esset, eum[*](essetecum A 1 B 1 ) qui cum avo tuo Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem[*](iudicantem B) dixisse Carneadi: 'ego tibi Carneade praetor esse non video, quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea civitas?'; tum ille: 'huic Stoico non videris'.[*](an 'huic' (Stoico) 'non v.') Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret; sed ille noster est plane ut supra dixi Stoicus perpauca balbutiens.[*](plane ... dixi (dic L 1 dictus B A) ... balbutiens Non. p. 80 (balbuttire))

vos[*](cf. p. 94, 22) autem mihi verenti[*](verenti Chr. ueremi B1 ueremni an uerenini A 1 ueremini A2NB2 ) ne labar ad opinionem[*](opinationem Bentl. ) et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime vultis, quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus tris[*](tris F2N ty A tis B) solas esse sententias quae[*](quae F2 qua AB) defendi possint de finibus[*](finibus F2M2 finitis AB fine Reid ) bonorum; circumcidit et amputat multitudinem. aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrumque.[*](add. A3N) nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen vo-

p.98
luptatis fugere sed in vicinitate versari; quod facere eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent. ita tris relinquit sententias quas putet[*](putat Bp ) probabiliter posse defendi.

Sit sane ita — quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc probabilius. verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur; labor eo[*](labor eo Gr. labore A1B1 -ro A2B2 ) ut adsentiar Epicuro aut Aristippo: revocat virtus vel potius reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. possum esse medius, ut, quoniam Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus solum tuetur, Zeno quasi corporis simus expertes animum solum conplectitur, ut Calliphontem sequar — cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat ut eam probare etiam videretur; quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur — sed si eum[*](si eum Pl. sicut A 1B1 si A2NB2 ) ipsum finem velim sequi, nonne ipsa severitas[*](veritas dett. Ven. ) et gravitas[*](gravitas Pl. grauis ANB2 B1 ) et recta ratio mihi obversetur: 'tune,[*](tune Reid (tun' Gul.) tum AB tu Ven. 2 ) cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?'

Unum igitur par quod depugnet relicum est, voluptas cum honestate; de quo Chrysippo sunt,[*](chrypsippo sunt A1 chrisippu sunt N1 chrysippusiuiit B 1 chrysippo fuit A2B2 chrisippi sunt N2 ) quantum ego sentio, non **[*](pauca acute disputata estque inter illasPl.) magna contentio. alteram si sequare, multa ruunt et maxime[*](mame A1B1 ) communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur, ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque vir-

p.99
tutis. audi contra illos[*](illos Epicureos ) qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur habiturum.

Nihil igitur me putatis,[*](putas Goer. ) haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? tam moveor quam tu Luculle, nec me minus hominem quam te [*](add. F2N) putaveris; tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis[*](asciscis N adscriscis A2B1 adquiescis A2B2 ) adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse[*](fuisse om. dett. Ha. esse Dur. ) vis deque[*](dequeo A1 -quoeo NB1 ) eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim[*](cui sic ads. sim ut Pl. ) non adsentiar saepe falso,[*](falso dettl. Crat. -so an -se A -s(a)e NB) quoniam vera a falsis nullo visi[*](visi Pl. insin A1B1 del. A2NB2 ) discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.