Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est qui putet[*](putat B2 ) id cuique verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit; Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abaductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis[*](cogitationi B1 cognitionis A1N) ipsius et mentis esse voluit.[*](uolunt A1B)

num quid horum probat noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suorum. ubi enim et[*](om. Ven. aut N) Xenocraten sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius ni-

p.100
hil politius; a Chrysippo pedem nusquam.[*](nusquam dett. Dav. numquam AB) Qui[*](auid Ald. ) ergo Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?) aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In hoc ipso quod in elementis[*](inclementis A1B1 ) dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est: aliter Diodoro,[*](dioro A1B) aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet; quid duo vel principes dialecticorum[*](dialecti eorum A1B1 ) Antipater et Archidemus spinosissimi[*](spinosissimi Herm. opinosissimi A2 -sisimi A1 -sissimihi b opiniosissimi N) homines nonne multis in rebus dissentiunt?

Quid me igitur Luculle in invidiam[*](in invidiam A2NB2 iniuideam A1 inuidiam Bp -deam Bc ) et tamquam[*](cf. p. 32, 32 ss. 57, 30) in contionem vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes? quo[*](cf. p. 43, 2) enim spectat illud cum artificia tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur; qui si undique omnes convenerint facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnes qui in contione[*](contione Rom. contentione A -tempt- B) stabunt exules servos insanos esse dicatis. deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem sed ad vosmet ipsos qui adestis pertinent. negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam. 'Quo modo?' inquies; 'nos enim defendimus etiam insipientem multa conprendere'.

At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. et hoc quidem Zeno gestu[*](gestum A1B1 ) conficiebat. nam cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum' inquiebat 'huius modi est'; dein cum paulum digitos contraxerat,[*](contraxerat dett. Vict. contexerat A constrinxerat N conxerat B) 'adsensus huius modi'; tum cum plane conpresserat pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat, qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non

p.101
fuerat, kata/lhmyin imposuit; cum autem laevam manum admoverat[*](aduerat A1B1 ) et ilium pugnum arte vehementerque conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem[*](cum potest A 1B1 ) nisi sapientem esse neminem. sed qui sapiens sit aut[*](sapientes haut A1 -aut B1 ) fuerit ne ipsi quidem solent dicere. ita tu nunc Catule lucere nescis, nec tu Hortensi in tua villa nos esse.

num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen nimis eleganter;[*](eliganter A1B) illa[*](illa p. 100, 17 ss. ) subtilius. Sed quo modo tu si conprendi[*]( cf. p. 43, 2 ss.) nihil posset artificia concidere dicebas nec mihi[*]( cf. p. 38, 16 ss.) dabas id quod probabile esset satis magnam vim habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse. an pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia? quod si eos docuisset aliquis quam vim habere diceretur scientia, desinerent irasci; ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos quod nusquam[*](numquam A1 ) esset, quod autem satis esset ipsis relinquere. Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa versaretur in vita; tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse vidisset, quaeque[*](quaeque N quaque AB) iurati iudices cognovissent ut ea non aut esse aut non esse [*]( add. Pl.) facta sed ut videri pronuntiarentur.

Verum quoniam non solum nauta significat sed etiam favonius ipse insusurrat navigandi nobis Luculle tempus esse, et quoniam satis multa dixi, sit[*](sit A 1NB1 est A2B2 ) mihi perorandum. posthac tamen cum haec tamen[*]( del. A2NB2 iterum Pl. ) quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus de [*]( add. F2N) obscuritate naturae, deque errore

p.102
tot philosophorum qui de in[*]( del. B2 ) bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas, ipsi contra se Stoici texuerunt.'

Tum Lucullus 'Non moleste' inquit 'fero nos haec contulisse. saepius enim congredientes nos, et maxume in Tusculanis nostris, si quae videbuntur requiremus.'

'Optume' inquam, 'sed quid Catulus sentit, quid Hortensius?'

Tum Catulus 'Egone' inquit, 'ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non percepto id est opinaturum sapientem existumem, sed ita ut intellegat se[*](intelligat se N -gentes A1B1 -gentis A2B2 ) opinari sciatque nihil esse quod conprehendi et percipi possit. †per epochen illam omnium rerum conprobans†[*](per AB quare Man. nec Turn. advers. 16, 18; per ep. enim illam Lb. perspicuitatem igitur contemnens nec epochen Pl. epochen Rom. -em AB) [*](probans A1 non pr- Mdv. inpr- Dav. ) illi alteri sententiae, nihil esse quod percipi possit, vehementer adsentior.'

'Habeo' inquam 'sententiam tuam nec eam admodum aspernor. sed tibi quid[*](quid tibi B) tandem videtur Hortensi?'

Tum ille ridens[*](redens B1 ) 'Tollendum'.

'Teneo te' inquam; 'nam ista Academia est propria sententia'.

Ita sermone confecto Catulus remansit, nos ad naviculas nostras descendimus.