Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

Nec tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae: erigimur, altiores[*](altiores dett. Dav. latiores AB el- N) fieri videmur, humana despicimus[*](dispicimus B1 A1sed disp et mus certa ) cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus. indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem; si vero aliquid occurrit[*](occurrit N -ret AB) quod veri simile vi-

p.92
deatur, humanissima[*](humanissima A 1NB inman- A3 ) conpletur animus voluptate. quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster.

sed vester ut adsentiatur credat adfirmet, noster ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit.

Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem; et[*](sed Ald. ) paulum ante dicendum est. Non mihi videntur considerare cum[*](se cum Lb. ) physici[*](physica Ald. ) ista[*](istam A1B1 ) valde adfirmant earum etiam rerum auctoritatem si[*](se Dav. ) quae inlustriores videantur amittere. non enim magis adsentiuntur nec adprobant[*](assentientur neque approbabunt Ern. ) lucere nunc quam[*](nunc quam Ald. nusquam AB) cum cornix cecinerit tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, quam solem, quem metiri[*](mentiri A 1NB1 ) non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. ex[*](cf. p. 67, 6) quo illa conclusio nascitur: 'si sol quantus sit percipi non potest; qui ceteras res eodem modo quo [*](add. A3F2 ) magnitudinem solis adprobat is eas res non percipit; magnitude autem solis percipi non potest; qui igitur id adprobat quasi percipiat, nullam rem percipit'. respondebunt[*](respondebunt Pl. -runt A1NB1 -rint A2B2 ) posse percipi quantus sol sit: non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi conprehendique dicant. nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve conprendi, quoniam omnium rerum una est definitio conprehendendi.

Sed quod coeperam: quid habemus in rebus bonis et malis explorati?[*](explorati A3N exploti A1B) nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur. qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio? Et omitto illa quae relicta iam videntur, Erillum qui in cognitione et scientia summum bonum ponit; qui cum

p.93
Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius ut scriptum video princeps Xenophanes quem modo nominavi, deinde[*](cf. p. 88, 26) eum secuti Parmenides et Zeno (** itaque ab is Eleatici[*](Eleatae amboPl.) [*](Eleatici Vict. var. lect. 10, 17 eretriaci AB) philosophy nominabantur[*](nominabantur A2NB -nantur A1 )), post Euclides Socratis discipulus Megareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant quod esset unum et simile et idem semper;[*](cf. lact. inst. 3, 12, 9 Euclides qui fuit Megaricorum conditor disciplinae — — id esse dixit summum bonum quod simile sit et idem semper) hi quoque multa a Platone. a Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellate, quorum omne bonum in mente positum et mentis[*](et mentis F2 ementis A2NBA1 ) acie qua verum cerneretur, Erilli[*](Herilli Mdv. ulli AB) similia, sed opinor explicata uberius et ornatius.

Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus: Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem nec malum nisi quod virtuti[*](virtutis B) esset contrarium; in mediis ea momenta quae Zeno voluit nulla esse censuit. huic summum bonum est in is rebus neutram in partem moveri, quae a)diafori/a ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae a)pa/qeia [*](a)pa/qeiaAsc.2 apati AB) nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec videamus, quae[*](haec nunc vid. quae Lb. nunc del. Ha. nunc remanent et quae Pl. ) nunc diu multumque defensa sunt.

Alii voluptatem finem esse voluerunt, quorum princeps Aristippus, qui Socratem[*](socraten AN) audierat, unde Cyrenaici, post Epicurus, cuius est disciplinanunc disciplina[*](del. A2B2 (-nam B1) om. N) notior nec tamen cum Cyrenaicis de ipsa

p.94
voluptate consentiens. voluptatem autem et honestatem finis[*](finem N) esse Callipho[*](callipho Rom. calippo AB) censuit, vacare[*](uacari A1B) omni molestia Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo hi Peripatetici. honeste autem vivere[*](uiuere A3 uidere A1B) fruentem rebus is quas primas homini natura conciliet et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici huc[*](huc dett. Urs. nunc AB) proxime videntur accedere. introducebat etiam Carneades, non quo probaret sed ut opponeret[*](opponeret A2N -pen- B2 oppenere B1 -pon- A 1 ) Stoicis, summum bonum esse frui rebus is quas primas natura conciliavisset. honeste[*](honeste dett. Dav. -ta A1B1 -tum A2B2 ) autem vivere,[*](vivere dett. Dav. uidere NB1 -etur AB2 ) quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit fine esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit.

iam illud perspicuum est,[*](est in AN) omnibus is finibus bonorum quos exposui malorum fines esse contrarios. Ad vos nunc refero quem sequar; modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat 'quemlubet,[*](quemlubet B2 -iubet B1 -libet AN) modo aliquem': nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos. licetne — omitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularem — per ipsum Antiochum, qui appellabatur Academicus, erat quidem si perpauca mutavisset germanissimus Stoicus. erit[*](cf. Aug. civ. 19, 3 ex.) igitur res iam in discrimine; nam aut Stoicus constituatur[*](constituetur Lbm. ) sapiens[*](sapiens necesse est Mue. ) aut veteris Academiae — utrumque non potest; est enim inter eos non de terminis sed de tota possessione contentio; nam omnis ratio vitae definitione[*](definitionis A1 -nes B1 ) summi boni continetur,[*](conto inetur A 1 contion- B1 ) de qua qui dissident de omni vitae ratione dissident; non potest igitur uterque esse sa-

p.95
piens, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter[*](alter N aliter AB)—: si Polemoneus, peccat Stoicus rei falsae adsentiens (vos[*](uos cett. Ven. nos N num AB2 non B1 nam vos Dav. ) quidem nihil esse[*](esse1 del. Vict., 2 Asc. 2 posse ... esse Va. ) dicitis a sapiente tam alienumesse); sin[*](si non AN) vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos Peripateticosque dicenda. hic igitur neutri[*](neuter N) adsentiens[*](adsentieris; ego si Reitz. adsentiens turpitudinem effugies; ego si Pl.; adsentiens, si numquam uter sit sapiens adparebit, nonne utroque est pr.? Lb. ) ** si numquam, uter est prudentior?[*](adsentieris; ego si Reitz. adsentiens turpitudinem effugies; ego si Pl.; adsentiens, si numquam uter sit sapiens adparebit, nonne utroque est pr.? Lb. )

Quid cum ipse Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his quos amat Stoicis, nonne indicat[*](iudicat dett. Ven. ) non posse illa probanda esse sapienti?[*](probante esse sapiente B1; probata Lb. ) Placet Stoicis omnia peccata esse paria; at hoc Antiocho vehementissime displicet. liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar. Praecide' inquit, 'statue aliquando quidlibet.' Quid quae dicuntur quom[*](quom Pl. (duce Bentl.) quid AB quod Ven. 2 ) et acuta mihi videntur in utramque partem et paria, nonne caveam ne scelus faciam? scelus enim dicebas esse Luculle[*](cf. p. 40, 25) dogma prodere; contineo igitur me, ne incognito adsentiar, quod mihi tecum est dogma commune.