Lucullus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.

ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est. quaero[*](add. Pl.quaeroReidrespondereHa.dicereMan.) enim cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natricum[*](natricum Ven. 2 (cf. Non.) ma- AB) viperarumque fecerit,[*](sic ... fecerit Non. p. 65 (natrices)) cur mortifera tam multa ac [*](add. Reid) perniciosa terra marique disperserit.[*](cur ... faceret (sic e. v. om.) ... fecerit, cur tam multa pestifera t. m. disperserit Lact. inst. 7, 4, 11, cf. ira 13, 9 (multa contraria et inimica et pestifera)) negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia; cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis[*](aliquis A3N -qui A1 -quid FB) minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur.

Negas sine deo posse quicquam: ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo inmunitatem — magni quidem muneris; sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos —: negat

p.88
opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quaecumque sint docet omnia effecta esse natura, nec ut ille qui[*](qui ex Reid ) asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat[*](nec ut ... unc. corpusculis ... dicat Non. p. 189 (uncinatum). cf. p. 3, 10 ) interiecto inani: somnia censet haec esse Democriti non docentis sed optantis, ipse autem singulas mundi partes persequens quidquid aut sit aut fiat naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus. ne ille et deum opere magno liberat et me timore. quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen[*](nomen B1 ) horrere et si quid adversi acciderit, quod cui non accidit,[*](non acciderit A1 non accedit B1 ) extimescere ne id iure evenerit? nee Stratoni tamen adsentior nec vero tibi; modo hoc modo illud probabilius videtur.

Latent ista omnia Luculle crassis occultata et circumfusa tenebris,[*](latent i. o. Varro magnis (magis codd.) obscurata et c. tenebris Mart. Cap. 5, 517 ) [*](crassis ... tenebris poetae? ) ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit. Corpora nostra non novimus, qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta[*](detecta dett. Rom. deiecta AB) mutentur. sed ecquid[*](ecquid Ven. haec quid AB) nos eodem modo rerum naturas persecare aperire dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit[*](sit A2N sint A 1B) et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.

Habitari ait Xenophanes in luna, eamque[*](cf. Lact. inst. 3, 23, 12) [*](immo Anaxagoras) esse terram multarum urbium et montium: portenta videntur; sed tamen nec ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque

p.89
ego non ita. Vos [*](add. Dav. ex Non.) enim[*](del. Dav. cf. Non. an autem?) etiam dicitis esse e regione nobis, e[*](e in Ha. cum Non. ) contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia,[*](nec ego non ita. vos etiam ... nobis in c. ... stent ad contra vestigia Non. p. 102 (e regione). cf. Lact. inst. 3, 24, 1 epit. 34, 2 aug. civ. 16, 9 (a contraria parte terrae) Isid. orig. 9, 2, 133 Serv. georg. 1, 235 ) quos a)nti/podas vocatis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos[*](eis dett. Rom. Ven. eos ANB2 uis B 1 ) arbitrantur? Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus,[*](theophrastum A1B1 ) caelum solem lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae[*](quae F2N qua AB) cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem[*](uel (lZZZ eadem B 1 ) effici omnia quasi stante terra caelum moveretur. atque[*](Plato Tim. 40 B) hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu Epicure, loquere: putas solem esse tantulum? 'Egone? nobis[*](nobis Faber uobis AB uos N ne bis Lb. tantulum, reapse vel paulo maiorem quam videtur aut minorem vel Pl. cf. Epic. ad Pythoclem Diog. L. 10, 91 ) quidem ** tantum'. Et vos ab illo inridemini et ipsi ilium vicissim eluditis. liber igitur a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil istorum sciri putat posse.

Sed redeo ad animum et corpus. satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit quae venarum? tenemusne quid sit animus ubi sit, denique sitne an ut[*](an Lb. aut AB) Dicaearcho[*](dicearcho A2NB2 dicet archo B1 diceet - A 1 ) visum est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat ut Platoni placuit, rationis[*](Plat. r. p. 4, 436 A ss.) irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an ut Xenocrates numerus[*](numerus Bentl. mens AB merus numerus Pl. ) nullo oorpore, quod intellegi quale sit vix potest; et quidquid est,

p.90
mortale sit an aeternum, nam utramque in partem[*](utramque in partem dett. HStephanus in Sexti hypotyp. 1, 8 utraque in parte AB) multa dicuntur. horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit; ita sunt in plerisque[*](exinplerisque B1 imp- A1 ) contrariarum rationum paria momenta.

Sin agis verecundius et me accusas 25non quod tuis rationibus non adsentiar sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam - quem potissimum, quem?[*](quemnam? Reid ) Democritum; semper enim ut scitis studiosus nobilitatis fui. urgebor iam omnium vestrum convicio: 'tune aut inane quicquam putes[*](putas B) esse, cum ita conpleta et conferta sint omnia, ut et[*](ut et dett. Rom. et AB ut F2N) quod movebitur corpus [*](add. Lb.ei aliquid e numero vicinorumPl.) ** corporum cedat et qua quidque[*](quodque Lb. ) cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram; et, cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra dextra sinistra ante post alios dissimiles alios eiusdem modi mundos esse; et ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus[*](et ut nos nunc sedemus ad Lucrinum pisciculosque exultantes videamus Non. p. 65 (exultare; libro III adscriptum)) sic innumerabiles paribus in locis esse isdem[*](eiusdem A 1NB1 ) nominibus honoribus rebus gestis ingeniis formis aetatibus isdem de rebus disputantes; et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus inrumpere. tu vero ista ne asciveris neve fueris commenticiis rebus adsensus; nihil sentire est melius quam tam prava sentire.'

Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, sed [*](add. Pl.sed tu, quod Kay. quae tu, vide Mdv. ) ut eadem quae tu

p.91
vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur. nec enim divinationem quam probatis ullam esse arbitror, fatumque illud esse[*](esse del. Chr. ) quo omnia contineri dicitis contemno; ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo. Atque[*](deum dicitis corporeum; atque vel aliquid simile Reitz. ) haud scio an ita sit; sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio, an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum is non[*](nobis non Reid ) licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus qua omnia regantur; Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat: ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) — vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis; ego me, quasi malis architectis,[*](mali architecti Dav. in malis architectis Pl. ) mensurae vestrae nego credere:[*](decempeda hinc (hic A hinc ēnī sic N) me q. m. a. m. u. n. hoc (hoc om. A1) permensi r. (fertis Ap) ergo credere ANB. constituit haec sicut supra scripta sunt Ha. ducibus man. Mdv. Herm. ) dubium est uter nostrum sit, leviter ut dicam, verecundior?[*](inverecundior CMorgenstern de litt. humanioribus (1800) 53 n. )