Lucullus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1908.
respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne[*](ne Ald. nec ANB) Xenocrates quidem aut Polemo, sed hi[*](hi Pl. mihi A1NB del. A3 ) minores,[*](minores A2 -rem NB minor est A1 ) tale verum quale falsum esse non possit. nihil eius modi invenio: itaque incognito[*](incognito A2 -tio A 1NB) nimirum[*](nimirum Lb. nem- A1NB nec m- A3 ) adsentiar id est opinabor. hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos negatis, Antiochus in primis. qui me valde movet, vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur. ut omittam alia, haec duo de quibus agitur quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari: certo nemo. horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est;[*](est A2NB om. A1 ) ego tamen utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.
Illud ferre non possum: tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas,[*](discribas Mue. ) quam vitam ingrediar definias, idem-
age restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiares, tam bonos tam inter se amantes viros: Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi, qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit. 'Nostra' inquies 'sola vera sunt'. Certe sola, si vera; plura enim vera discrepantia esse non possunt. utrum igitur nos inpudentes, qui labi nolumus,[*](uolumus A1B1 nolimus dett. Ha. ) an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia? 'Non me quidem' inquit 'sed sapientem dico scire.' Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina. hoc primum quale est,[*](est A2B om. NA1 ) a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de[*](cf. p. (54, 24.) 59, 4. 79, 12 ) quo ut saepe iam dixi omnis[*](omnes A1B1 ) haec quaestio est.
In tres igitur partes et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo si planet quae de natura rerum sint quaesita videamus — vel, ut illud ante: estne quisquam tanto inflatus errore ut sibi se ilia scire persuaserit? non quaero rationes eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem; geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere sed cogere, et qui[*](qui NB quia A) omnia vobis quae describunt probant. non quaero ex his illa initia
Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum — aut si est crediturus, quorum potissimum? omnia enim physicorum licet explicare, sed longum est; quaero tamen quem sequatur. finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse; quam[*](quam qua A2B2 ) potissimum sententiam[*](sententia A2B) melius[*](del. Dav.) eliget et [*](add. Crat.aut N) disciplinam? etsi quamcumque eliget insipiens eliget; sed sit ingenio divino: quem unum e physicis potissimum probabit?[*](probabimus AB2 -bitis N) nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas; tantum de principiis rerum e quibus omnia constant videamus quem probet; est enim inter magnos homines summa dissensio.
Princeps[*](p. 86, 17 cf. Aug. c. Iul. 5, 15, 75 (ex Iul.) ) Thales unus e septem, cui sex reliquos concessisse[*](concessisse Io. Scala et Man. consensisse AB) primas[*](primas A 1NB1 -mos A2B2 ) ferunt, ex aqua dixit constare omnia. at hoc Anaximandro populari et sodali suo non persuasit; is enin infinitatem[*](ad hoc A. popularis...his e. inf. Non. p. 122 (infinitatem)) naturae dixit esse e qua omnia gigneren-
quamcumque vero sententiam probaverit eam sic animo conprensam habebit ut ea quae sensibus, nec magis adprobabit nunc[*](nunc Asc. num AB) lucere quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem quae et[*](et1 om. B) se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur moveat regat; erit ei persuasum etiam solemn lunam stellas omnes terram mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet[*](permanet A 1NB1 -meet A2B2 ) et transeat; fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret. sint ista vera (rides enim iam me fateri aliquid esse veri), conprendi ea tamen et percipi nego. cum enim tuus iste Stoicus