Topica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
similitudo sequitur, quae late patet, sed oratoribus et philosophis magis quam vobis. Etsi enim omnes loci sunt omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen aliis disputationibus abundantius occurrunt aliis angustius.
sunt enim similitudines quae ex pluribus conlationibus perveniunt quo volunt hoc modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procura- tor. Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur inductio, quae Graece e)pagwgh\ nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus Socrates.
alterum similitudinis genus conlatione sumitur, cum una res uni, par pari com- paratur hoc modo: Quem ad modum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis[*](quia... urbis secl. Friedrich. Loco medetur Madvig Adv. Crit. ii. 192), finibus regendis adigere arbitrum non possis, sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluviae arcendae adigere arbitrum non possis.
ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituisset, ut si filius natus esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam venisset, hereditatem obtinuissent[*](qui... obtinuissent secl. Friedrich: heredem ... obtineret Manutius: qui cum ... instituti essent Madvig ). Quae com- memoratio exemplorum valuit, eaque vos in respondendo uti multum soletis.
ficta enim exempla similitudinis habent vim; sed ea oratoria magis sunt quam vestra; quamnquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedisse id quod mancipio dari non potest. Num idcirco id eius factum est qui accepit? aut num is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit ? In hoc genere oratoribus et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis exciten- tur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendae rei gratia dicatur aut minuendae, quae u(perbolh\ dicitur, multa alia mirabilia. Sed latior est campus illorum. Eisdem
sequitur similitudinem differentia rei maxime contraria superiori; sed est eiusdem dissimile et simile invenire. Eius generis haec sunt: Non, quem ad modum quod mulieri debeas, recte ipsi mulieri sine tutore auctore solvas, item, quod pupillo aut pupillae debeas, recte possis eodem modo solvere.
deinceps locus est qui e contrario dicitur. Contrariorum autem genera plura; unum eorum quae in eodem genere plurimum differunt, ut sapientia stultitia. Eodem autem genere dicuntur quibus propositis occurrunt tamquam e regione quaedam contraria, ut celeritati tarditas, non debilitas. Ex quibus contrariis argumenta talia existunt: Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur et bonitatem si malitiam. Haec quae ex eodem genere contraria sunt appellantur adversa[*](adversa Of: diversa codd. ).
sunt enim alia con- traria, quae privantia licet appellemus Latine, Graeci appellant sterhtika/. Praeposito enim ' in' privatur verbum ea vi, quam haberet si 'in' praepositum non fuisset, dignitas indignitas, humanitas inhumanitas, et cetera generis eiusdem, quorum tractactio est eadem quae superiorum quae adversa dixi.
nam alia quoque sunt contrariorum genera, velut ea quae cum aliquo conferuntur, ut duplum simplum, multa pauca, longum breve, maius minus. Sunt etiam illa valde contraria quae appellantur negantia; ea[*](ea om. A ) a)pofatika\ Graece[*](Graece AOf: Graeci codd.: (a)pofatika\ Graeci) aientibus Madvig ), contraria aientibus: Si hoc est, illud non est. Quid enim opus exemplo est? Tantum intellegatur, in argumento quaerendo contrariis omnibus contraria non convenire.
ab adiunctis autem posui equidem exemplum paulo ante, multa adiungi, quae suscipienda essent si statuissemus ex edicto secundum eas tabulas possessionem dari, quas is instituisset cui testamenti factio nulla esset. Sed locus hic
ac loci quidem ipsius forma talis est. Admonet autem hic locus, ut quaeratur quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit. 'Nihil hoc ad ius; ad Ciceronem,' inquiebat Gallus noster, si quis ad eum quid tale rettulerat, ut de facto quaereretur. Tu tamen patiere nullum a me artis institutae locum prae- teriri; ne, si nihil nisi quod ad te pertineat scribendum putabis, nimium te amare videare. Est igitur magna ex parte locus hic oratorius non modo non iuris consultorum, sed ne philosophorum quidem.
ante rem enim quaeruntur quae talia sunt: apparatus conloquia locus constitutum convivium; cum re autem: pedum crepitus, strepitus hominum[*](strepitus hominum secl. Friedrich: 'neque enim Boethius noverat' ), corporum umbrae et si quid eius modi; at post rem: pallor rubor titubatio, si qua alia signa conturbationis et conscientiae, praeterea restinctus ignis, gladius cruentus ceteraque[*](ceteraque A2Of: et cetera db2b : cetera codd. ) quae suspicionem facti possunt movere.
deinceps est locus dialecticorum proprius ex consequen- tibus et antecedentibus et repugnantibus[*](adiuncta maluit Manutius ). Nam coniuncta, de quibus paulo ante dictum est, non semper eveniunt; consequentia autem semper. Ea enim dico consequentia quae rem necessario consequuntur; itemque et antecedentia et repugnantia. Quidquid enim sequitur quamque rem, id cohaeret cum re necessario; et quidquid repugnat, id eius modi est ut cohaerere numquam possit. cum tripertito igitur distribuatur locus hic, in consecutionem antecessionem repugnantiam, reperiendi argumenti locus simplex est, tractandi triplex. Nam quid interest, cum hoc sumpseris, pecuniam numeratam mulieri deberi cui sit argentum omne legatum, utrum hoc modo concludas argumentum: Si
appellant autem dialectici eam conclusionem argumenti, in qua, cum primum adsumpseris, consequitur id quod adnexum est primum conclusionis modum; cum id quod adnexum est negaris, ut id quoque cui fuerit adnexum negandum sit, secundus is appellatur concludendi modus; cum autem aliqua coniuncta negaris et ex eis unum aut plura sumpseris, ut quod relinquitur tollendum sit, is tertius appellatur conclusionis modus.
ex hoc illa rhetorum ex contrariis conclusa, quae ipsi e)nqumh/mata appellant; non quod omnis[*](non quod omnis O: non quia omnis b2: non quod non omnis bV2: non quin omnis b marg.: non qui nominis A1ab1cL ) sententia proprio nomine e)nqu/mhma non dicatur[*](||| dicatur A: dicatur abcLV1b : non dicatur codd. ), sed, ut Homerus propter excellentiam commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum omnis sententia e)nqu/mhma dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis conficitur acutissima, sola proprie nomen commune possedit. Eius generis haec sunt:
- hoc metuere, alterum in metu non ponere!
- eam quam nihil accusas damnas, bene quam meritam
- esse autumas
- male merere? id quod scis prodest nihil; id quod nescis
- obest?
hoc disserendi genus attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes, sed philosophorum magis, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis conclusio quae a dialecticis tertius modus, a rhe-
atque ex eis conclusionibus quas supra scripsi prior quartus posterior quintus a dialecticis modus appellatur. Deinde addunt coniunctionum negantiam sic: Non et hoc et illud; hoc autem; non igitur illud. Hic modus est sextus. Septimus autem: Non et hoc et illud; non autem hoc; illud igitur. Ex eis modis conclusiones innumerabiles nascuntur, in quo est tota fere dialektikh/. Sed ne hae quidem quas exposui ad hanc institutionem necessariae.
proximus est locus rerum efficientium, quae causae appellantur; deinde rerum effectarum ab efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo ante posui equidem[*](equidem Ofb : et quidem codd. ) ex iure civili; sed haec patent latius. causarum enim[*](enim codd.: secl. Friedrich: igitur Ofb : secl. Orelli ) genera duo sunt; unum, quod vi sua id quod sub eam vim subiectum est certe efficit, ut Ignis accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet[*](non habet c: non quod O: habeat O: habet C ) sed[*](sed Of: et codd. ) sine.quo effici non possit, ut si quis aes statue causam velit dicere, quod sine eo non possit effici.
huius generis causarum, sine quo non efficitur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodam modo, ut locus tempus materia ferramenta et cetera[*](et cetera Ofbc: cetera codd. ) generis eiusdem; alia autem praecur- sionem quandam adhibent ad efficiendum et quaedam adferunt per se adiuvantia, etsi non necessaria, ut: Amori congressio causam attulerat[*](attulerat codd. deft. Boeth.: attulerit codd. ), amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur. Atque ut earum causarum sine quibus effici non potest
qua re cum in disputationem incident causa efficiens aliquid necessario, sine dubitatione licebit quod efficitur ab ea caiisa concludere. cum autem erit talis causa, ut in ea non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus causarum quod habet vim efficiendi necessariam errorem adferre non fere solet; hoc autem sine quo non efficitur saepe conturbat. Non enim, si sine parentibus filii esse non possunt, propterea in parentibus causa fuit gignendi necessaria.