Topica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
si paterfamilias uxori ancillarum usum fructum legavit a filio neque a secundo herede legavit, mortuo filio mulier usum fructum non amittet. Quod enim semel testamento alicui datum est, id ab eo invito cui datum est auferri non potest. Repugnat[*](repugnat O: pugnat codd. ) enim recte accipere et invitum reddere. Ab efficientibus rebus hoc modo:
omnibus est ius parietem directum ad parietem communem adiungere vel solidum vel fornicatum. Sed qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix viti fecerit. Non enim eius vitio qui demolitus est damnum factum est, sed eius operis vitio quod ita aedificatum est, ut suspendi non posset[*](possit Abf ).
ab effectis rebus hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt viri fiunt dotis nomine. Ex comparatione autem omnia valent quae sunt huius modi: Quod in re maiore valet valeat in re minore[*](re minore OLV ), ut si in urbe fines non reguntur[*](reguntur O: regantur codd. ), nec aqua in urbe arceatur. Item contra: Quod in minore valet, valeat in maiore. Licet idem exemplum convertere. Item: Quod in re pari valet, valeat in hac quae par[*](quae par codd.: qui par B: quoi par Buecheler ) est; ut: Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium. At in lege aedes non appellantur et sunt ceterarum[*]((at in lege aedes non appel- lantur) et ceterarum Madvig ) rerum omnium quarum annuus est usus. Valeat aequitas, quae paribus in causis paria iura desiderat.
quae autem adsumuntur extrinsecus,
his igitur locis qui sunt expositi ad omne argumentum reperiendum[*](reperiendum om. codd. O ) tamquam elementis quibusdam significatio et demonstratio ad reperiendum[*](ad reperiendum om. O ) datur. Vtrum igitur hactenus satis est? Tibi quidem tam acuto et tam occupato puto. sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid quam te hinc patiar non satiatum discedere.
quando ergo unus quisque eorum locorum quos exposui sua quaedam habet membra, ea quam subtilissime persequamur, et pri- mum de ipsa definitione dicatur. Definitio est oratio, quae id quod definitur explicat quid sit. Definitionum autem duo genera prima: unum earum rerum quae sunt, alterum earum quae intelleguntur.
esse ea dico quae cerni tangique[*](tangive A ) possunt, ut fundum aedes, parietem stillicidium, mancipium pecudem, supellectilem penus et cetera; quo ex genere quaedam interdum vobis definienda sunt. Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt, cerni tamen animo atque intellegi possunt, ut si usus capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarum[*](quarum codd.: qualium A ) rerum nullum subest quasi[*](quasi del. Proust ) corpus, est tamen quaedam conformatio insignita et impressa intellegentia[*](intel- ligentiac O: in intellegentia vulg. ), quam notionem voco. Ea saepe in argumentando defini- tione explicanda est.
atque etiam definitiones aliae sunt partitionum aliae divisionum; partitionum, cum res ea
sic igitur veteres praecipiunt: cum sumpseris ea quae sint ei rei quam definire velis cum aliis communia, usque eo persequi, dum proprium efficiatur, quod nullam in aliam rem transferri possit. Vt haec: Hereditas est pecunia. Commune adhuc; multa enim genera pecuniae. Adde quod sequitur: quae morte alicuius ad quempiam pervenit. Nondum est definitio; multis enim modis sine hereditate teneri pecuniae mortuorum possunt. Vnum adde verbum: iure; iam a communitate res diiuncta videbitur, ut sit explicata definitio sic: Hereditas est pecunia quae morte alicuius ad quem- piam pervenit iure. Nondum est satis; adde: nec ea aut legata testamento aut possessione retenta; confectum est. Itemque ut illud[*](ut illud secl. Friedrich ) : Gentiles sunt inter se qui eodem nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo servitutem servivit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim video Scaevolam pontificem ad hanc definitionem addidisse. Atque haec ratio valet in utroque genere definitionum, sive id quod est, sive id quod intellegitur definiendum est.
partitionumautem[*](autem secl. Lambinus ) et divisionum genus quale esset ostendimus, sed quid inter se differant planius dicendum est. In partitione quasi membra sunt, ut corporis caput
genus et formam definiunt hoc modo: Genus est notio ad pluris differentias pertinens; forma est notio cuius differentia ad caput generis et quasi fontem referri potest. Notionem appello quod Graeci tum e)/nnoian tum pro/lhyin. Ea est insita et animo[*](animo Hammer: ante codd.: om. non nulli ) praecepta[*](praecepta f: per- cepta codd. ) cuiusque cognitio enodationis indigens. Formae sunt igitur[*](igitur secl. Orelli: om. f ) eae in quas genus sine ullius praetermissione dividitur; ut si quis ius in legem morem aequitatem dividat. Formas qui putat idem esse quod partis, confundit artem et similitudine quadam con- turbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit.
saepe etiam definiunt et oratores et poetae per translationem[*](per translationem Oef: tralatione A2abcL ) verbi ex similitudine cum aliqua suavitate. Sed ego a vestris exemplis nisi necessario non recedam. Solebat igitur Aquilius conlega et familiaris meus, cum de litoribus ageretur, quae omnia publica esse vultis, quaerentibus eis quos ad[*](ad quos Of ) id pertinebat, quid esset litus, ita definire, qua fluctus eluderet; hoc est, quasi qui adulescentiam florem aetatis, senectutem occasum vitae velit definire; translatione enim utens discedebat a verbis propriis rerum ac suis. quod ad definitiones attinet, hactenus; reliqua videamus.
partitione tum sic utendum est, nullam ut partem re- linquas; ut, si partiri velis tutelas, inscienter facias, si ullam praetermittas. At si stipulationum aut iudiciorum
itaque in oratoriis artibus quaestionis genere proposito, quot eius formae sint, subiungitur absolute. At cum de ornamentis verborum sententiarumve praecipitur, quae vocant sxh/mata, non fit idem. Res est enim infinitior; ut ex hoc quoque intellegatur quid velimus inter partitionem et divisionem interesse. Quam- quam enim vocabula prope idem valere videbantur[*](videbantur Orelli: videantur codd.: videntur Boethius ), tamen quia res differebant, nomina rerum distare voluerunt.
Multa etiam ex notatione sumuntur.. Ea est autem, cum ex vi nominis argumentum elicitur; quam Graeci e)tumologi/an appellant, id est verbum ex verbo veriloquium; nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae. Itaque hoc quidem Aristoteles su/mbolon appellat, quod Latine est nota. Sed cum intellegitur quid significetur, minus laborandum est de nomine.
multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit—non dico quae sint postlimini; nam id caderet in divisionem, quae talis est: Postliminio redeunt haec: homo navis mulus clitellarius equus equa quae frenos recipere solet—; sed cum ipsius postlimini vis quaeritur et verbum ipsum notatur; in quo Servius noster, ut opinor, nihil putat esse notandum nisi post, et liminium illud productionem esse verbi vult, ut in finitimo legitimo aedi- timo non plus inesse timum quam in meditullio tullium; Scaevola autem
P. F. iunctum putat esse verbum, ut sit in eo et post et limen; ut, quae a nobis alienata, cum ad hostem pervenerint, ex suo tamquam limine exierint, hinc
Sequitur is locus, qui constat ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo ambigitur; quem modo dixi in plures partes distributum. Cuius est primus locus ex coniugatione[*](coniunctione AabcLb ), quam Graeci[*](Graeci om. codd. plur.: secl. Orelli ) suzugi/an vocant, finitimus notationi, de qua modo dictum est; ut, si aquam pluviam eam modo intellegeremus quam imbri conlectam videremus, veniret Mucius, qui, quia coniugata[*](coniugata Of: iugata codd. ) verba essent pluvia et pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri quae pluendo crevisset.
cum autem a genere ducetur argu- mentum, non erit necesse id usque a capite arcessere. Saepe etiam citra licet, dum modo supra sit quod sumitur, quam id ad quod sumitur; ut aqua pluvia ultimo genere ea est quae de caelo veniens crescit imbri, sed propiore, in quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia[*](genus... pluvia secl. Friedrich ) nocens: eius generis formae loci vitio et manu nocens, quarum altera iubetur ab arbitro coerceri altera non iube- tur.
commode etiam tractatur haec argumentatio quae ex genere sumitur, cum ex toto partis persequare hoc modo: Si dolus malus est, cum aliud agitur aliud simulatur, enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum includere; quod genus argumenti in primis firmum videri solet.