Topica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
hoc igitur sine quo non fit, ab eo in quo certe fit diligenter est separandum. Illud enim est tamquam
utinam ne in nemore Pelio—Nisi enim 'accidissent[*](accidissent AaV: cecidissent codd. (cf. ad Her. ii. 34; de Inv. i. 9): accedissent vindicavit Fleckeisen ) abiegnae ad terram trabes,' Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in his trabibus efficiendi vis necessaria. At cum in Aiacis navim crispisulcans igneum fulmen iniectum est, inflammatur navis necessario.
atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliae sunt, ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione suum quasi opus efficiant, vel ut omne intereat quod ortum sit; aliae autem[*](est maluit Manutius autem secl. Orelli ) aut voluntate efficiunt aut perturbatione animi aut habitu aut natura aut arte aut casu: voluntate, ut tu, cum hunc libellum legis; perturbatione, ut si quis eventum horum temporum timeat; habitu, ut qui facile et cito irascitur[*](irascitur Oc: irascatur codd. ); natura, ut vitium in dies crescat; arte, ut bene pingat; casu, ut prospere naviget. Nihil horum sine causa nec quidquam omnino; sed huius modi causae non necessariae.
omnium autem causarum in aliis inest con-
quae autem fortuna, vel ignorata vel voluntaria[*](Quae ... voluntaria del. Schütz ). Nam iacere telum voluntatis est, ferire quem nolueris fortunae. Ex quo ARIES SVBICITVR ille in vestris actionibus: SI TELVM MANV FVGIT MAGIS QVAM IECIT. Cadunt etiam in ignora- tionem atque imprudentiam perturbationes animi; quae quamquam sunt voluntariae—obiurgatione enim et admon- itione deiciuntur—tamen habent tantbs motus, ut ea quae voluntaria sunt aut necessaria interdum aut certe ignorata videantur.
toto igitur loco causarum explicate, ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia; in vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior. Privata enim iudicia maximarum quidem rerum in iuris consultorum mihi videntur esse prudentia. Nam et adsunt multum et adhibentur in consilia et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant.
in omnibus igitur eis iudiciis, in quibus EX FIDE BONA est additum, ubi vero[*](vero om. Odcf ) etiam VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET in primisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est QVOD EIVS AEQVIVS MELIVS, parati eis esse debent. Illi dolum malum, illi fidem bonam, illi aequum bonum, illi quid socium socio, quid eum qui negotia aliena curasset ei' cuius ea negotia fuissent, quid eum qui mandasset, eumve cui mandatum
coniunctus huic causarum loco ille locus est qui efficitur ex causis. Vt enim causa quid sit effectum indicat, sic quod effectum est quae fuerit causa demonstrat. Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed eis qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque re sit futurum. Causarum enim cognitio cognitionem even- torum facit.
Reliquus est comparationis locus, cuius genus et ex- emplum supra positum est ut ceterorum; nunc explicanda tractatio est. Comparantur igitur ea quae aut maiora aut minora aut paria dicuntur; in quibus spectantur haec: numerus species vis, quaedam etiam ad res aliquas adfectio.
numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant. Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, proclivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti- bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
vis autem in comparatione sic cemitur: efficiens causa gravior quam non efficiens; quae se ipsis[*](ipsis Oef: ipsa codd. ) contenta sunt meliora quam quae egent
parium autem comparatio nec elationem habet nec summissionem; est enim aequalis. Multa autem sunt quae aequalitate ipsa comparantur[*](comparantur OLbf: comparentur codd. ); quae ita fere con- cluduntur: Si consilio iuvare cives et auxilio aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse ei qui consu- lunt et ei qui defendunt; at quod[*](at quod Obcf: atqui Boethius: et quod codd. ) primum, est; quod sequitur igitur. Perfecta est omnis argumentorum invenien- dorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione maiorum minorum parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit.
sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur haerere, de quibus satis est dictum, alios adsumi extrinsecus, de eis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent; sed tamen totam rem efficiamus, quandoquidem coepimus. Neque enim tu is es quem nihil nisi ius civile delectet, et quoniam haec ita ad te scribuntur, ut etiam in aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quam plurimum eis quos recta studia delectant prodesse possimus.
haec ergo argumentatio, quae dicitur artis expers, in testimonio posita est. Testimonium autem nunc dicimus omne quod ab aliqua re externa sumitur ad faciendam fidem. Persona autem non qualiscumque est testimoni pondus habet; ad
sed reliquis quoque rebus quas modo enumeravi quam- quam in his nulla species virtutis est, tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur—magna est enim vis ad persuadendum scientiae—aut usus; plerum- que enim creditur eis qui experti sunt. facit etiam necessitas fidem, quae tum a corporibus tum ab animis nascitur. Nam et verberibus tormentis igni fatigati quae dicunt ea videtur veritas ipsa dicere, et quae perturbationi- bus animi, dolore cupiditate iracundia metu, quia neces- sitatis vim habent, adferunt auctoritatem et fidem.
cuius generis etiam illa sunt ex quibus verum non numquam invenitur, pueritia somnus imprudentia[*](imprudentes A ) vinolentia insania. Nam et parvi saepe indicaverunt aliquid, quo id pertineret ignari, et per somnum vinum insaniam multa saepe patefacta sunt. Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est. Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepi- mus[*](Huic... accepimus secl. Friedrich ).
concursio autem fortuitorum talis est, ut si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in
divina haec fere sunt testimonia: primum orationis — oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inest in[*](in A: om. codd. ) his deorum oratio—; deinde rerum, in quibus insunt quasi quaedam opera divina: primum ipse mundus eiusque omnis ordo et ornatus; deinceps aerii volatus avium atque cantus; deinde eiusdem aeris sonitus et ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam per exta inventa praesensio; a dormientibus quoque multa significata visis. Quibus ex locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum.
in homine virtutis opinio valet plurimum. Opinio est autem non modo eos virtutem habere qui habeant, sed eos etiam qui habere videantur. Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina praeditos vident quorumque vitam constantem et probatam, ut Catonis Laeli Scipionis aliorumque plurium, rentur eos esse qualis se ipsi velint; nec solum eos censent esse talis qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem.
expositis omnibus argumentandi locis illud primum intellegendum est nec ullam esse disputationem in qua[*](in qua codd.: in quam A vulg. ) non aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in omnem quaestionem et quibusdam quaestionibus alios qui- busdam alios esse aptiores locos. Quaestionum duo genera: alterum infinitum definitul alterum. Definitum est quod u(po/qesin Graeci, nos causam; infinitum quod qe/sin illi
causa certis personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur aut in omnibus aut in plerisque eorum, propositum autem aut in aliquo eorum aut in pluribus nec tamen in maximis. Itaque propositum pars est causae. Sed omnis quaestio earum aliqua de re est quibus causae continentur, aut una aut pluribus aut non numquam omnibus.