De Optimo Genere Oratorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
oratorem genere non divido; perfectum enim quaero. Vnum est autem genus perfecti, a quo qui absunt, non genere differunt, ut Terentius ab Accio, sed in eodem genere non sunt pares. Optimus est enim orator, qui dicendo animos audientium et docet et delectat et per- movet. Docere debitum est, delectare honorarium, per-
haec ut alius melius quam alius, concedendum est; verum id fit non genere sed gradu. Optimum quidem unum est et proximum quod ei similli- mum. Ex quo perspicuum est, quod optimo dissimillimum sit, id esse deterrimum. nam quoniam eloquentia constat ex verbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et emendate loquentes, quod est Latine, verborum praeterea et propriorum et translatorum elegantiam persequamur: in propriis ut lautissima eligamus, in translatis ut similitudinem secuti verecunde utamur alienis.
sententiarum autem toti dem genera sunt quot dixi esse laudum. Sunt enim docendi acutae, delectandi quasi argutae, commovendi graves. Sed et verborum est structura quaedam duas res efficiens, numerum et levitatem[*](lenitatem maluit Bentley (ad Hor. Art. Poet. 26)), et sententiae suam compositionem habent, et [*](et add. Lambinus ) ad probandam rem accommodatum ordinem. Sed earum omnium rerum ut aedificiorum[*](ut aedificiorum secl. Lambinus ) memoria est quasi fundamentum, lumen actio.