De Optimo Genere Oratorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
hic labor meus hoc adsequetur[*](adsequetur Ascensius: adscquitur codd. ), ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant. 'Sed exorietur[*](exorietur GP: exoritur codd. deft. ct ed. Norimb. ) Thucydides; eius enim quidam eloquentiam admirantur.[*](admirantur vulg.: admiratur GP )' Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas nar- rando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere; aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare[*](concitare Aldus: concitantem codd. ). 'At loquitur pulchre.'
num melius quam Plato? Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias explicare[*](explicare Aldus: explicantem GP: an explicantem ... genere uti apto? Friedrich ) forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum. qua re si quis erit qui se Thucydideo genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod[*](quod Ernesti: quae codd. ) versatur in re civili et forensi; sin[*](sin Orelli: si GP: (et) qui codd. dett. ) Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram sententiam.