De Optimo Genere Oratorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, cum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere[*](ut, quoniam ... dicere post Atticorum est legere maluit Lachmann: utique ... est maluit Hedicke ).

Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium.

converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschini et [*](et add. Orelli: om. codd. ) Demostheni; nec converti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum

p.2088
formis tamquam[*](tamquam codd.: atque Hedicke ) figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omne[*](omne Hieronymus: omnium codd. ) verborum vimque servavi. Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tam- quam appendere.