De Optimo Genere Oratorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum[*](docti summum vulg.: doctissimum codd. ) oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non enim in acie versatur nec ferro[*](nec ferro Hermann: et ferro GP: et foro codd. detft. sed quasi vulg.: et quasi GP ), sed quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima con- feram, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines[*](Aeschines cum Demosthene Schütz ), tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius[*](ut ait Lucilius secl. Friedrich ), non spurcus homo,
- cum Pacideiano[*](Pacideiano Cratander: Pacidiano GP ) hic componitur,—optimus longe
- post homines natos—.
Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius.
Huic labori nostro duo genera reprehensionum[*](reprehensorum maluit Manutius ) oppo- nuntur. Vnum hoc: 'Verum[*](verum vulg.: verbum codd. ) melius Graeci.' A quo quaeratur ecquid[*](ecquid vulg.: et quid codd. ) possint ipsi[*](ipsi vulg.: illi G ) melius Latine? Alterum: 'Quid istas potius legam quam Graecas ?' Idem Andriam et Synephebos nec minus Terentium et Caecilium quam Menandrum legunt, nec[*](Terentium ... nec secl. Jahn ) Andromacham aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt; sed tamen Ennium et Pacuvium et Accium potius quam Euripidem et Sophoclem legunt[*](sed tamen... legunt secl. Jahn (Ennium... legunt secl. Orelli)) . Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco[*](e Graeco Lambinus: a greco GP ) conversis fastidium, nullum cum sit in versibus ?