De Optimo Genere Oratorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum[*](nostrum vulg.: vestrum GP: nostrorum cod. Vit. ) dicere, alteros neglegamus; satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur; nam si riderentur, esset id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more volunt[*](volunt GP: nolunt s ), ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi;
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere; id vero desinant dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est[*](id est codd.: item Hedicke ) quasi sicce et integre. Et ample[*](Et ample codd.: Etiam ample Lambinus ) et ornate et copiose cum eadem integritate Atticorum est. Quid ? dubium est utrum orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admira- bilem esse cupiamus? Non enim iam quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere.