De Optimo Genere Oratorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
si modo id ipsum adsequemur; est enim permagnum— imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis[*](ipsas aliis vulg.: ipsas et alias codd. ) et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipse[*](se ipse vulg.: se ipso GP ) consulto ad minutarum causarum genera limaverit. quod qui ita faciet, ut, si[*](faciet ut si vulg.: faciet si GP ) cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali genere causarum.
ita fit ut Demosthenes certe possit sum misse dicere, elate Lysias fortasse non possit. Sed si eodem modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae circum forum sunt, conlocato dici pro Milone decuisse, ut si de re privata ad unum iudicem diceremus, vim eloquentiae