Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

sed iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae species exprimenda est. Quem hoc uno excellere id est oratione[*](id est oratione secl. Schütz ) , cetera in eo latere indicat nomen ipsum; non enim inventor aut compositor aut actor qui [*](actor qui Madvig: sed qui (l. 28) maluit Heerdegen: est om. Nixon (non addito qu)) haec complexus est omnia, sed et Graece ab eloquendo r(h/twr et Latine eloquens dictus est; ceterarum enim rerum quae

p.2020
sunt in oratore partem aliquam sibi quisque vindicat, dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur.

quamquam enim et philosophi quidam[*](quidam vulg.: quidem L ) ornate locuti sunt—si quidem et Theophrastus a divinitate[*](a divinitate vulg.: divinitate L ) loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate[*](et suav. et grav. codd. dett.: et grav. et suav. Sauppe: et gravitate L: et gravitate Heerdegen ) princeps Plato—, tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.

loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt quam incitare, et de[*](et de Heerdegen: fide L: sic de codd. dett.: sic... loquuntur secl. Kayser: scilicet de Stangl ) rebus placatis ac minime turbulentis docendi causa non capiendi loquuntur[*](loquuntur secl. Schütz ), ut in eo ipso, quod delectationem aliquam dicendo aucupentur, plus non nullis quam necesse sit facere videantur. Ergo ab hoc genere non difficile est hanc eloquentiam, de qua nunc agitur, secernere.

mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa popularibus[*](popularibus codd. dett.: popularis L vincta codd. dett.: iuncta L ) nec vincta numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile[*](miserabile vulg.: mirabile L ), nihil astutum; casta, verecunda, virgo incorrupta quodam modo. Itaque sermo potius quam oratio dicitur. Quamquam enim omnis locutio oratio[*](oratoris codd. dett.: orationis L ) est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est.

sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores quos adhibet orator in causis persequi. Sed hoc differunt quod, cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id

p.2021
faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius[*](altius Beier: apertius L: audacius Schütz ) transferunt eaque ita disponunt ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt[*](definiunt L: finiuntur maluit Bake ).

huic generi historia finitima est, in qua et narratur ornate et regio saepe aut pugna describitur; interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.

ab his non multo secus quam a poetis haec eloquentia quam quaerimus sevocanda est. Nam etiam poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud quo ipsi differrent ab oratoribus: numero maxime videbantur antea et versu, nunc apud oratores iam ipse numerus increbruit.

quicquid est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit[*](cadit L et Rufin.: cadat Wesenberg ), etiam si abest a versu—nam id quidem orationis est vitium—numerus vocatur, qui Graece r(uqmo\s dicitur. Itaque video visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius[*](incitatius F2: incitatus L ) feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum[*](putandam maluit Reid ) quam comicorum poetarum; apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes oratoris persequitur, cum versu sit astrictior.

ego autem, etiam si quorundam grandis et ornata vox est poetarum, tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esse quam in nobis faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam non nulli eorum[*](nonnulli eorum Madvig: n. aurium Schütz: nonnullorum L ) voluntati[*](voluntati L: voluptati Madvig: voluntate Sauppe ) vocibus magis quam rebus inserviunt[*](inserviunt vulg.: inserviant L ); nec vero, si quid est unum inter eos simile—id autem est iudicium electioque verborum—, propterea cete-

p.2022
rarum rerum dissimilitudo intellegi non potest; sed id nec dubium est et, si quid habet quaestionis, hoc tamen ipsum ad id quod propositum est non est necessarium. Seiunctus igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum explicandus est nobis qualis futurus sit.

erit igitur eloquens—hunc enim auctore Antonio quaerimus—is qui in foro causisque civilibus ita dicet, ut probet, ut delectet, ut flectat. Probare necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae: nam id unum ex omnibus ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia oratoris[*](oratoris Iul. Victor: orationis L ), tot sunt genera dicendi: subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo; in quo uno vis omnis oratoris est.

magni igitur iudici, summae etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator huius tripertitae varietatis; nam et iudicabit quid cuique[*](cuique L: 'valde vereor ne post cuique exciderit causae' Madvig ) opus sit et poterit quocumque modo postulabit causa dicere. Sed est eloquentiae sicut reliquarum rerum fundamentum sapientia. Vt enim in vita sic in oratione nihil est difficilius quam quid deceat videre. Pre/pon appellant hoc Graeci, nos dicamus sane decorum; de quo praeclare et multa[*](praeclare et multa L et Iul. Vict.: multa et praeclare Goeller ) praecipiuntur et res est cognitione dignissima; huius ignoratione non modo in vita sed saepissime et in poematis et in oratione peccatur.

est autem quid deceat oratori videndum non in sententiis solum sed etiam in verbis. Non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte orationis ut vitae quid deceat est considerandum; quod et in re de qua agitur positum est et in personis eteorum

p.2023
qui dicunt et eorum qui audiunt.

itaque hunc locum longe et late patentem philosophi solent in officiis tractare—non cum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est—, grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte causarum. Quam enim indecorum est, de stillicidiis cum apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter[*](subtiliter dicere scribendum esse suspicatus est Lambinus )! hic genere toto, at persona alii peccant aut sua aut iudicum aut etiam adversariorum, nec re solum sed saepe verbo; etsi[*](etsi enim maluit Lambinus ) sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res saepe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata verbo.

in omnibusque rebus videndum est quatenus; etsi enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium quam parum; in quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat qui non sentirent quid esset satis. Magnus est locus[*](est locus codd. dett.: esset l. L ) hic, Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud desiderat; sed ad id quod agitur illud satis Cum hoc decere—quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis, minimis et maximis—cum hoc, inquam[*](inquam L: uspiam Madvig ), decere dicimus[*](dicimus L: dicamus Ernesti ), illud non decere, et id[*](dicimus... et id secl. Lambinus ) usquequaque quantum sit appareat in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an oportere dicas;—oportere enim perfectionem declarat offici,

quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae; quod cum in factis saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et gestu et incessu, contraque item dedecere; quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probi[*](probi codd. dett.: probam L ) orationem adfingit improbo stultove sapientis; si denique pictor ille vidit, cum in [*](in add. vulg. ) immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior[*](tristior Sauppe ex Quint. ii. 13. 13: maestior L ) Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca-

p.2024
put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum penicillo non posset imitari; si denique histrio quid deceat quaerit, quid faciendum oratori putemus?—sed cum hoc tantum sit, quid in causis earumque quasi membris faciat orator viderit: illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.

sequitur ut cuiusque generis nota quaeratur et formula: magnum opus et arduum, ut saepe iam diximus; sed ingredientibus considerandum fuit quid ageremus, nunc quidem iam quocumque feremur danda nimirum vela sunt. Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidem vocant Atticum.

summissus est et humilis, consuetudinem imitans, ab indisertis re plus quam opinione differens. Itaque eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo modo confidunt se posse dicere. Nam orationis subtilitas imitabilis illa quidem videtur esse existimanti, sed nihil est experienti minus. Etsi enim non plurimi sanguinis est, habeat tamen sucum aliquem oportet, ut, etiam si illis maximis viribus careat, sit, ut ita dicam, integra valetudine.

primum igitur eum tamquam e vinculis numerorum eximamus. Sunt enim quidam, ut scis, oratorii[*](oratorii codd. dett.: oratori L ) numeri, de quibus mox agemus, observandi ratione quadam, sed alio in genere orationis, in hoc omnino relinquendi. Solutum quiddam sit nec vagum tamen, ut ingredi libere, non ut licenter videatur errare. Verba etiam verbis quasi coagmentare neglegat. Habet enim ille tamquam hiatus et concursus[*](et concursus Quint. ix. 4. 37 et Iul. Victor, p. 432 concursu L ) vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.

sed erit videndum de reliquis, cum haec duo ei liberiora fuerint, circuitus conglutinatioque verborum. Illa enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda

p.2025
sunt, sed quaedam etiam neglegentia est diligens. Nam ut mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quasi id ipsum deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat; fit enim quiddam in utroque, quo sit venustius, sed non ut appareat. Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum,

ne calamistri quidem adhibebuntur; fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur; elegantia modo et munditia remanebit. Sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur; unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus: ornatum[*](ornatus L: ornamentum Tulich. Lambinus etc.: moratum Bake ) illud, suave et adfluens. Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae; ac—quod[*](ac quod Friedrich: idque Moser: atque L ) in hoc oratore[*](oratore L: orator maluit Manutius ) dominabitur—verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.

supellex est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum. Ornatus autem verborum duplex[*](orn. autem verborum duplex vulg.: ornatus autem duplex L: verborum orn. autem duplex Stangl ): unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat[*](sonat... explanat L: sonant... explanant codd. dett. ); in alienis aut translatum et factum[*](et factum Schüts: aut factum L: ac sumptum Lambinus ) aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novum[*](ac novum Schüts: aut novum L: ut novum Lambinus ) aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata[*](inusitatum ... inusitata codd. dett.: usit.... usit. L ) ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur.