Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
sic igitur instructus veniet ad causas, quarum habebit genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum nihil ambigi posse in quo non aut res controversiam faciat aut verba: res aut de vero aut de recto aut de nomine, verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando aliud in sententia videtur esse aliud in verbis, genus est quoddam ambigui quod ex praeterito verbo fieri solet, in quo quod est ambiguorum proprium res duas significari videmus.
cum tam pauca sint[*](sint L: sunt A ) genera causarum, etiam argumentorum praecepta pauca sunt[*](pauca sunt L: pauca A ). Traditi[*](tradita A ) sunt e quibus ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti. Tractatio igitur rerum efficit admirabilem[*](admirabiliorem L ) orationem; nam ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo[*](in quo L: in qua A ) aut concilietur auditor aut erigatur aut paret
quoniam autem non quem doceam quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid deceat viderit[*](viderit A: videbit L ). Haec enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator. Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro omnibus nec cum [*](cum add. Fiedrich ) omnibus[*](nec pro omnibus nec cum omnibus om. A ml ) eodem modo dicendum arbitror. is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare orationem. Quod cum statuerit, tum ut quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et aequalis oratio.
principia verecunda, nondum[*](nondum Al: non Lm ) elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui. Narrationes credibiles nec historico[*](historicae A ) sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide. Dein si tenuis causa est[*](si tenuis causa est, cod. Vict.: si tenuis causa erit Jahn: si tenues causae AL ), tum[*](tum L: om. A ) etiam argumentandi tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur, ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio.
cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et ratio temporis postulabit.
sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro-
quae etsi aequabiliter[*](aequabiliter emend. vetus: aequaliter AL ) toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet[*](debent ... excellent maluit Bake ); qui communes sunt [*](sunt add. vulg. ) appellati eo quod videntur multarum idem esse causarum, sed proprii[*](proprio A ) singularum esse debebunt. At[*](at vulg.: ac AL ) vero illa pars orationis, quae est de genere universo, totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece krino/menon dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de[*](uti de Stangl: ut inde A: ut de L ) universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur[*](ambigetur L: ambigitur A ), quod quaeri coniectura solet.
dicetur autem non Peripateticorum more—est enim illorum exercitatio elegans iam inde ab Aristotele constituta—, sed aliquanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere. Augendis vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere possit oratio; quod et[*](et om. A ) inter media argumenta faciendum est quotiescumque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et paene infinite in perorando.
duo restant[*](duo restant Schüts: duae res sunt enim A: duo sunt L tractatae A ) enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciunt[*](faciunt Stephanus: faciant AL ). Quorum alterum est, quod Graeci h)qiko\n vocant, ad naturas[*](naturam A ) et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod idem
quo genere nos mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi impetu saepe adversaries de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius; a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit; nobis privata in causa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret.
quid ego de miserationibus loquar[*](loquor A )? quibus eo sum usus pluribus quod, etiam si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere non ingenio sed dolore adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt—me enim[*](enim om. A paenitet A: non paenitet L ) ipsum paenitet quanta sint—, sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur[*](quae aguntur A ) quam cum leguntur videri solent.
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est —qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus[*](complerimus vulg.: compleremus AL ) forum—, sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat[*](fastidiat Stangl (Philol. xlv. 193): taedeat A: satietate afficiatur L: abhorreat Stegmann ), speret metuat, laetetur doleat; qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae.
nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non temptatus sit,—dicerem perfectum, si ita iudi-
verum haec vis, quam quaerimus, quanta sit suspicemur[*](suspicamur A ), quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam adgressus est dicere. Ea profecto oratio in eam formam quae est insita in mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne requiratur[*](non requiratur L ) quidem.
sed iam forma ipsa[*](ipsa om. A ) restat et xarakth\r ille qui dicitur; qui qualis esse debeat ex his[*](his A: ipsis L: iis ipsis Lambinus ) quae supra dicta sunt intellegi potest. Nam et singulorum verborum et conlocatorum lumina attigimus; quibus sic abundabit, ut verbum ex ore nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem transferunt animos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat. Et reliqua ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina magnum adferunt ornatum orationi; sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia[*](quia A et Quintil. ix. 1, 37: quod L ) sola ornent, sed quod excellant.
eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia: cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter[*](leviter Ernesti (cf. Gesner ad Quintil. ix. 1, 38): breviter AL Quintil.: bis breviter Pluygers ) commutata ponuntur, aut ab eodem verbo
sed sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes utitur[*](utitur A: utatur L et codd. Quint. BM ), sunt qui putent[*](putent A: putant L ) idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur; nec quicquam est aliud dicere nisi[*](nisi A Quint.: nisi quam aut L: nisi aut codd. dett. ) omnis aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias: quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? tantum modo notetur locus.
sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut verset saepe multis modis eadem et[*](eadem et Quint.: eandem et A: eadem ut L ) una in re[*](una in re vulg.: in una re Quint.: unam rem A: unam in rem L ) haereat in eademque commoretur sententia[*](in eademque commoretur sententia Quint.: et in eandem commoretur sententiam L: in eadem commoreturque sententia A (Iul. Vict. p. 433)); saepe etiam ut extenuet aliquid, saepe ut inrideat; ut declinet a proposito deflectatque sententiam; ut proponat quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid, definiat;
ut saepe cum eis qui audiunt, non numquam etiam cum adversario quasi deliberet; ut hominum sermones moresque describat; ut muta quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur avertat animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante occupet quod videatur[*](uideatur Quintil. (codd. AM): videat L: putet A ) opponi; ut comparet similitudines; ut utatur[*](ut utatur Quint. (cod. A): utatur AL ) exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando; ut deprecetur, ut supplicet, ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum[*](ut a p.... aliquantum secl. Bake ); ut optet, ut exsecretur; ut fiat eis apud quos dicet[*](dicet L: dicit A ) familiaris.
atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur[*](sequetur A Quint.: sequatur L ): brevitatem, si res petet; saepe etiam rem dicendo subiciet oculis; saepe supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior quam oratio; saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio. hoc in genere—nam quasi silvam vides—omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.
sed haec nisi conlocata et quasi structa et nexa verbis ad eam laudem quam volumus aspirare non possunt. De quo cum mihi deinceps viderem esse dicendum, etsi movebant[*](movebant A: non movebant L ) iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae sequuntur perturbabar magis. Occurrebat enim posse reperiri non invidos solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam