Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
in communione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque erga deos religio, erga parentes pietas vulgo autem bonitas[*](vulgo autem bonitas del. Schütz ) , creditis in rebus fides, in moderatione animi advertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur. atque hae quidem virtutes cernuntur in agendo. 'Sunt autem aliae quasi ministrae comitesque sapientiae; quarum altera quae sint in disputando vera atque falsa quibusque positis quid sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in ratione scientiaque disputandi sita est, altera autem oratoria.