Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
temperantia autem in suas itidem res et in communes distributa est duobusque modis in rebus commodis[*](in rebus commodis om. P ) cernitur, et ea quae absunt non expetendo et ab eis quae in potestate sunt abstinendo. In rebus autem[*](autem om. P ) incommodis est itidem duplex: nam quae venientibus malis obstat, fortitudo, quae quod iam adest tolerat et perfert, patientia nominatur. Quae autem haec uno genere complectitur, magnitude animi dicitur; cuius est liberalitas in usu pecuniae simulque altitudo animi in capiendis incommodis et maxime iniuriis et omne quod est eius generis grave sedatum non turbulentum[*](grave ... turbulentum secl. Lambinus: non turbulentum om. P ) .