Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
nihil est enim aliud eloquentia nisi copiose loquens sapientia; quae ex eodem hausta genere, quo illa quae in disputando, est uberior atque latior et ad motus animorum vulgique sensus accommodatior. Custos vero virtutum omnium dedecus fugiens laudemque maxime consequens verecundia est. Atque hi quidem sunt fere quasi quidam habitus animi sic adfecti et constituti, ut sint singuli inter se proprio
p.3023
virtutis genere distincti; a quibus ut quaeque res gesta est, ita sit honesta necesse est summeque laudabilis.