Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
C. Quid, in deliberatione quid spectas? P. Principia vel non longa vel saepe nulla. Sunt enim ad audiendum qui deliberant sua causa parati. Nec multum sane saepe narrandum est[*](est om. P ) . Est enim narratio praeteritarum rerum aut praesentium; suasio autem futurarum. Qua re ad fidem et ad motum adhibenda est omnis oratio.
C. Quid, in iudiciis quae est conlocatio? P. Non eadem accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem persequitur et singula argumenta quasi hastas in manu conlocat[*](quasi hasta in manu collocata Piderit (collocata codd. dett.)), vehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis decretis testimoniis accuratiusque in singulis commoratur, eis [*](eis (iis) add. Friedrich ) orationis[*](orationis P: perorationis p: perorationisque codd. dett. ) praeceptis, quae ad incitandos animos valent, et in reliqua oratione paulum digrediens de cursu dicendi utitur et vehementius in perorando. Est enim propositum, ut iratum efficiat iudicem.
C. Quid faciendum est contra reo? P. Omnia longe secus. Principia sumenda ad benevolentiam conciliandam; narrationes aut amputandae, quae laedunt, aut relinquendae, si totae sunt molestae; firmamenta ad fidem posita aut per se diluenda aut obscuranda aut digressionibus obruenda; perorationes autem ad miscricordiam conferendae. C. Semperne igitur ordinem conlocandi quem volumus tenere possumus? P. Non sane; nam auditoris aures moderantur oratori prudenti et provido: eae quod respuunt immutandum est.
C. Expone deinceps quae ipsius orationis verborumque
atque etiam est haec distinctio in verbis; altera natura, tractatione altera. Natura, ut sint alia sonantiora grandiora leviora et quodam modo nitidiora, alia contra; tractatione autem, cum aut prppria sumuntur rerum vocabula aut addita ad nomen aut nova aut prisca aut ab oratore modificata et inflexa quodam modo; qualia sunt ea quae transferuntur aut inmutantur, aut ea quibus tamquam abutimur, aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter tollimus, quaeque admirabilius quam sermonis consuetudo patitur ornamus.
C. Habeo de simplicibus verbis, nunc de coniunctione quaero. P. Numeri quidam sunt in coniunctione servandi consecutioque verborum. Numeros aures ipsae metiuntur, ne aut non compleas verbis quod proposueris aut redundes. Consecutio autem, ne generibus numeris temporibus personis casibus perturbetur oratio. Nam ut in simplicibus verbis quod non est Latinum, sic in coniunctis quod non est consequens vituperandum est.