Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre suave. Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, aut[*](aut om. P ) circumscriptione conclusa[*](conclusa vulg.: concisa P ) aut intermissione aut concisione verborum; obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum. Brevitas autem conficitur simplicibus verbis, semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut dilucide dicas
inlustris est autem oratio, si et verba gravitate delecta ponuntur et translata et supralata[*](et supralata om. P ) et ad nomen adiuncta et duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque imitatione[*](atque imitatione om. P codd. dett. (Fredrich confert Quint. viii. 3. 43)) rerum non abhorrentia. Est enim haec pars orationis, quae rem constituat paene ante oculos; is[*](is vulg.: iis P: his codd. ) enim maxime sensus attingitur, sed et ceteri tamen et maxime mens ipsa moveri potest. Sed quae dicta sunt[*](sunt om. P ) de oratione dilucida, cadunt in hanc inlustrem omnia. Est enim plus aliquanto inlustre quam illud dilucidum. Altero fit ut intellegamus, altero ut videre videamur.
suave autem genus erit dicendi primum[*](primum om. P ) elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium: deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba[*](verba P: crebra crebris vulg. ) paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
fiet etiam suavis oratio, cum aliquid aut inusitatum[*](inusitatum vulg.: invisum tuum codd. delt.: tuum P ) aut inauditum aut novum dicas. Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque movet ea quae motum aliquem animis ciet[*](animis ciet Friedrich: animi ciet Müller: animiscit P: animi miscet vulg.) oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores; qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi
C. Reliquum est igitur ut dicas de conversa oratione atque mutata. P. Est quidem[*](quidem P: itaque vulg.: sed. Orelli ) id genus totum[*](totum situm legebatur ) in commutatione verborum, quae simplicibus in verbis ita tractatur, ut aut ex verbo dilatetur aut in verbum contrahatur oratio; ex verbo, cum aut proprium aut idem significans aut factum verbum in plura verba diducitur; ex oratione, cum aut definitio ad unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum ex duobus.
in coniunctis autem verbis triplex[*](triplex codd.: duplex maluit Piderit ) adhiberi commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis, ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et idem quasi sursum versum[*](versum P: versus vulg. ) retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloquendi autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere versatur.