Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

huius magnitudini animi, gravitati, sapientiae tempestas est oblata formidolosissimi temporis. tum autem inlustratur consulatus, cum gubernat[*](gubernavit V) rem publicam, si non optabili, at necessario tempore. magis autem necessarium, patres conscripti, nullum tempus umquam fuit. itaque ego ille qui semper pacis auctor fui, cuique pax, praesertim civilis, quamquam omnibus bonis, tamen[*](mihi tamen D) in primis fuit optabilis—omne enim curriculum industriae nostrae in foro, in curia, in amicorum periculis propulsandis elaboratum est; hinc honores amplissimos, hinc mediocris opes, hinc dignitatem si quam habemus consecuti sumus—

ego igitur[*](igitur V: itaque D) pacis, ut ita dicam, alumnus qui quantuscumque sum—nihil enim mihi adrogo —sine pace civili certe non fuissem—periculose dico: quem ad modum accepturi, patres conscripti, sitis, horreo, sed pro mea perpetua cupiditate vestrae dignitatis retinendae et augendae quaeso oroque vos, patres conscripti, ut primo, etsi erit[*](si erit D) vel acerbum auditu vel incredibile a M. Cicerone esse dictum, accipiatis sine offensione quod dixero, neve id prius quam quale sit explicaro[*](explicaro Vb2: explicavero cett.) repudietis—ego ille, dicam saepius, pacis semper laudator, semper auctor, pacem cum M. Antonio[*](M. om. V) esse nolo. Magna spe ingredior in reliquam orationem, patres conscripti, quoniam periculosissimum locum silentio sum praetervectus.

cur igitur pacem nolo? quia turpis est, quia periculosa, quia esse non potest. quae tria dum explico, peto a vobis, patres conscripti, ut eadem benignitate qua soletis mea verba audiatis.

quid est inconstantia, levitate, mobilitate[*](mobilitate levitate D) cum singulis hominibus, tum vero[*](vero inconstanti V) universo senatui turpius? quid porro inconstantius quam quem modo hostem non verbo sed re multis decretis iudicaritis[*](iudicaritis V2: -aretis V1: -abitis t: -avistis bns),

cum hoc subito pacem velle coniungi? Nisi vero, cum C. Caesari meritos[*](merito V) illi quidem[*](quidem illi D) honores et debitos, sed tamen singularis et immortalis decrevistis, unam ob causam quod contra M. Antonium exercitum comparavisset, non hostem tum[*](tum Halm: cum V: om. D) Antonium iudicavistis, nec tum hostis est a vobis iudicatus Antonius cum laudati auctoritate vestra veterani milites qui C. Caesarem[*](C. om. D) secuti essent, nec tum hostem Antonium iudicastis[*](iudicavistis D) cum fortissimis legionibus, quod illum qui consul appellabatur cum esset hostis, reliquissent, vacationes, pecunias, agros spopondistis.

quid? cum Brutum omine[*](omine b: homine V: hominem ns: non t) quodam[*](quodam V1b: quoddam t: quondam V2ns) illius[*](illius D: istius V) generis et nominis natum ad rem publicam liberandam exercitumque eius pro libertate populi Romani bellum gerentem cum Antonio provinciamque fidelissimam atque optimam, Galliam[*](Galliam del. Baiter), laudibus amplissimis adfecistis, tum non hostem iudicastis Antonium? quid? cum decrevistis ut consules, alter ambove, ad bellum[*](ad bellum .R. V (.R. = require, signum corruptionis, cf. Mil. 18): ad bellum Roma coni. Halm) proficiscerentur, quod[*](quod sequitur in V -te usus ... dico sed (§ 6)) erat bellum, si hostis Antonius non erat?

quid igitur profectus est vir fortissimus, meus conlega et familiaris, A. Hirtius consul? at qua imbecillitate, qua macie! sed animi viris corporis infirmitas non retardavit. aequum, credo, putavit vitam quam populi Romani votis retinuisset pro libertate populi Romani in discrimen adducere.

quid? cum dilectus haberi tota Italia iussistis, cum vacationes omnis sustulistis, tum ille hostis non est iudicatus? armorum officinas in urbe videtis; milites[*](milites Vn2: me (ne t) milites cett.) cum gladiis sequuntur consulem; praesidio sunt specie consuli, re et veritate nobis; omnes sine ulla recusatione, summo etiam cum studio nomina dant[*](nomina dant V: nominanda t: nominandi bns), parent auctoritati vestrae: non est iudicatus hostis Antonius?