Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

at legatos misimus. heu, me miserum! cur senatum cogor, quem laudavi semper, reprehendere? quid? vos censetis, patres conscripti, legatorum missionem populo Romano vos[*](vos om. D) probavisse[*](probavisse D: probisse V1: probasse V2)? non intellegitis, non auditis meam sententiam flagitari? cui[*](cui V1: qui V2D) cum pridie frequentes essetis adsensi, postridie ad spem estis inanem pacis devoluti. quam turpe porro[*](porro V1: est porro V2nst: porro est b) legiones ad senatum legatos mittere, senatum ad Antonium! quamquam illa legatio non est, denuntiatio est paratum illi exitium[*](exitium fert med. omissis V), nisi paruerit huic ordini. quid refert? tamen opinio est gravis[*](gravis Pluygers: grui V1: gravior V2D). Missos enim legatos omnes vident; decreti nostri[*](vestri D) non omnes verba noverunt. retinenda est igitur nobis constantia, gravitas, perseverantia; repetenda vetus illa severitas, si quidem auctoritas senatus decus, honestatem, laudem dignitatemque[*](dignitatemque V, Cus.: dignitatem D) desiderat, quibus rebus[*](rebus om. D) hic ordo caruit nimium diu. sed erat tunc excusatio[*](tum D) oppressis, misera illa quidem, sed tamen iusta: nunc nulla est. liberati regio[*](tum regio D) dominatu videbamur: multo postea gravius urgebamur[*](multo ... urgebamur om. D) armis domesticis. ea ipsa depulimus nos quidem: extorquenda[*](nunc quidem vi extorquenda D) sunt. quod si non possumus facere—dicam quod dignum est et senatore et Romano homine—moriamur.

quanta enim illa erit[*](erit illa D, Cus.) rei publicae turpitudo, quantum dedecus, quanta labes, dicere in hoc ordine sententiam M. Antonium consulari loco! cuius ut omittam innumerabilia scelera urbani consulatus, in quo pecuniam publicam maximam dissipavit, exsules sine lege restituit, vectigalia divendidit, provincias de populi Romani imperio sustulit, regna addixit pecunia, leges civitati per vim imposuit, armis aut[*](armis aut armis D) obsedit aut exclusit senatum: ut haec, inquam, omittam, ne hoc quidem cogitatis, eum qui Mutinam, coloniam populi Romani firmissimam, oppugnarit, imperatorem populi Romani[*](firmissimam ... pop. R. om. D), consulem designatum, obsederit, depopulatus agros sit, hunc[*](huncfort. nunc) in eum ordinem recipi a quo totiens ob has ipsas causas hostis iudicatus sit quam foedum flagitiosumque sit[*](sit, videtis ns)?

satis multa de turpitudine. dicam deinceps, ut proposui, de periculo: quod etsi[*](quod si D) minus est fugiendum quam turpitudo, tamen offendit animos maioris partis hominum magis. poteritis igitur exploratam habere pacem, cum in civitate[*](civitatem V: civitate M. Halm videatis D) Antonium videbitis vel potius Antonios? Nisi forte contemnitis Lucium: ego ne Gaium quidem[*](Lucium ego ne gauium quidem V: L. egnatium quidem D). sed, ut video, dominabitur Lucius. est[*](est D: sed V) enim patronus quinque et triginta[*](quinque et triginta V: xxxv D) tribuum, quarum sua lege qua cum C. Caesare magistratus[*](magistratum V: magistratuum comitia coni. Halm) partitus est suffragium sustulit; patronus centuriarum equitum Romanorum quas item[*](idem D) sine suffragio esse voluit, patronus eorum[*](eorum V: forum t: fori bns (cf. § 5)) qui tribuni militares fuerunt, patronus Iani medii.

quis huius potentiam poterit sustinere? praesertim cum eosdem in agros etiam deduxerit. quis umquam omnis tribus, quis equites Romanos, quis tribunos militaris? Gracchorum potentiam maiorem fuisse arbitramini quam huius gladiatoris futura sit? quem gladiatorem non ita appellavi ut interdum etiam M. Antonius gladiator appellari solet, sed ut appellant ei qui plane et Latine loquuntur. Myrmillo in Asia depugnavit. cum ornasset Thraecidicis comitem et familiarem suum, illum miserum fugientem iugulavit, luculentam tamen ipse plagam accepit, ut declarat cicatrix.

qui familiarem iugularit[*](iugularat D), quid is[*](is Faernus: si V: hic D) occasione data faciet inimico? et qui illud animi causa fecerit, hunc praedae causa[*](fecerit ... causa om. D) quid facturum putatis? non rursus improbos decuriabit, non sollicitabit rursus agrarios, non queretur[*](queretur Vb1t (-aer- Vb1): queret b2ns (-aer- b2) M. om. V1) expulsos? M. vero Antonius non is erit ad quem omni motu concursus fiat[*](fiat V: sit D (sit at t)) civium perditorum? Vt nemo sit alius nisi ei qui una sunt, et ei qui hic[*](ii ... et ii V: illi ... et hi D) ei nunc aperte favent, parumne erunt multi? praesertim cum bonorum praesidia discesserint[*](praesidiis cesserint D), illi parati sint ad nutum futuri? ego vero metuo, si hoc tempore consilio[*](consilii V: consiliis coni. Halm) lapsi erimus, ne illi brevi tempore nimis multi nobis esse videantur.

nec ego pacem nolo, sed pacis nomine bellum involutum[*](nouolutum V: noluo latum Cus.: obvolutum Muretus) reformido. qua re si pace frui volumus, bellum gerendum est; si bellum omittimus[*](omittimus V, Cus.: -emus D), pace numquam fruemur. est autem vestri[*](vestri V1, Cus.: veteris V2D) consili, patres conscripti, in posterum quam longissime providere. idcirco in hac custodia et[*](custodia et Faernus: custodiet V: custodia D, Cus.) tamquam specula[*](in specula D) conlocati sumus uti vacuum[*](uti vacuum Garatoni: ut tuaquom V: utacum t: ut vacuum bns: ut tutum ab omni Cus.) metu populum Romanum nostra vigilia et prospicientia[*](prospicientia Vb: prospicienda t: providentia ns) redderemus. turpe est summo consilio orbis terrae, praesertim in re tam perspicua, consilium intellegi[*](intellegi Vb: -endi nst) defuisse.

Eos consules habemus, eam populi Romani alacritatem, eum consensum Italiae, eos duces, eos exercitus, ut nullam calamitatem res publica accipere possit sine culpa senatus. equidem non deero: monebo, praedicam[*](praedicam V: -dico t: -dicabo bns et testabor D), denuntiabo, testabor semper deos hominesque quid sentiam, nec solum fidem meam, quod fortasse videatur[*](videtur D) satis esse, sed in principe civi[*](cive D) non est satis: curam, consilium vigilantiamque praestabo.