Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

venit tempus, Quirites[*](Quirites om. D), serius omnino quam dignum populo Romano fuit, sed tamen[*](dignum re p. fuisset tamen D) ita maturum ut differri iam hora[*](horam o, ut voluit Graevius) non possit. fuit aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quoquo modo ferendus fuit: nunc si quis erit, erit voluntarius. populum Romanum servire fas non est, quem di immortales omnibus gentibus[*](gentibus om. D) imperare voluerunt. res in extremum est adducta discrimen; de libertate decernitur. aut vincatis oportet, Quirites, quod profecto et pietate vestra et tanta concordia consequemini[*](consequamini V), aut quidvis potius quam serviatis. Aliae nationes servitutem pati possunt, populi Romani est[*](res est D) propria libertas.

parvis de rebus sed fortasse necessariis consulimur, patres conscripti. de Appia via et de Moneta consul, de Lupercis tribunus plebis refert. quarum rerum etsi facilis explicatio videtur, tamen animus aberrat a sententia suspensus curis[*](suspensus a curis Nonius p. 386) maioribus. adducta est enim, patres conscripti, res in maximum periculum et in extremum paene discrimen. non sine causa legatorum istam[*](istam om. V) missionem semper timui, numquam probavi: quorum reditus quid sit adlaturus ignoro; exspectatio quidem quantum adferat languoris animis quis non videt? non enim se tenent ei qui senatum dolent ad auctoritatis pristinae spem revirescere[*](reviviscere D), coniunctum huic ordini populum Romanum, conspirantem Italiam, paratos exercitus, expeditos duces.

iam nunc fingunt responsa Antoni eaque defendunt. Alii postulare illum ut omnes exercitus dimittantur. scilicet legatos ad eum misimus, non ut pareret et dicto[*](et dicto V: edicto D) audiens esset huic ordini, sed ut condiciones ferret, leges imponeret[*](leges imponeret om. D), reserare nos exteris gentibus Italiam iuberet, se praesertim incolumi a quo maius periculum quam ab ullis nationibus extimescendum est.

Alii remittere eum nobis Galliam citeriorem, illam ultimam postulare—praeclare: ex qua non legiones solum sed etiam nationes ad urbem conetur adducere—alii nihil eum iam nisi modeste[*](modesti D) postulare. Macedoniam suam vocat omnino, quoniam Gaius[*](Gaius om. V) frater est inde[*](inde om. V) revocatus. sed quae provincia est ex qua illa fax excitare non possit[*](posset D) incendium? itaque idem quasi providi cives et[*](providi cives et V: provendicius esset (es et b) D) senatores[*](senatores feneratores h) diligentes bellicum me cecinisse dicunt, suscipiunt pacis[*](pacis Vrsinus: patris Vt: partis bns) patrocinium. nonne[*](nonne om. t: qui bns: -ne sic disputant V2 in ras.) sic disputant? inritatum[*](irritari D) Antonium non oportuit: nequam est[*](inritatu (sic) ... nequam est om. V1) homo ille atque confidens; multi praeterea improbi—quos quidem a se primum numerare possunt qui haec loquuntur—eos cavendos esse denuntiant. Vtrum igitur in nefariis civibus ulciscendi[*](ulciscendi V: -endũ b: -endis nst), cum possis, an pertimescendi[*](pertimescendi Vb: -endis V2nst) diligentior cautio est.

atque haec ei loquuntur qui quondam propter levitatem populares habebantur[*](habebantur V: appellabantur D). ex quo intellegi potest animo illos abhorruisse semper ab optimo civitatis statu, non voluntate fuisse popularis. qui enim evenit[*](convenit D) ut, qui in rebus improbis populares fuerint, idem in re una maxime populari, quod eadem salutaris rei publicae sit, improbos se quam popularis esse malint? me quidem semper, uti scitis, adversarium[*](adversatum D) multitudinis temeritati haec fecit[*](fecit adversatum V) praeclarissima causa popularem.

et quidem dicuntur vel potius se[*](se V: idem D) ipsi dicunt consularis: quo[*](non quo D) nomine dignus est nemo, nisi qui tanti honoris onus[*](onus Cobet: nomen codd.) potest sustinere. faveas tu hosti? ille litteras ad te mittat de sua spe rerum secundarum; eas tu laetus proferas, recites, describendas etiam des improbis civibus, eorum[*](eorum V: forum D) augeas animos, bonorum spem virtutemque debilites, et te consularem aut senatorem, denique[*](aut denique V2D) civem putes? accipiet in optimam partem C. Pansa, fortissimus consul atque optimus. etenim dicam animo amicissimo: hunc ipsum, mihi hominem familiarissimum, nisi talis consul esset ut omnis vigilias, curas, cogitationes in rei publicae salute defigeret[*](configeret D), consulem non putarem.

quamquam nos ab ineunte illius[*](illius h. m. pagate memoria mea (l. 12) med. omissis V (h. m. = hic minus, omissionis signum): quae desunt infra habet V (§ 11) inter quod et erat bellum: eadem hic marg. ascripsit V3 (saec. xii)) aetate usus, consuetudo, studiorum etiam honestissimorum societas similitudoque devinxit[*](coniunxit D: coniungit V3), eiusdemque cura incredibilis[*](curam incredibilem V3D) in asperrimis belli civilis periculis perspecta docuit non modo[*](perspexi non modo V3D) salutis sed etiam dignitatis meae fuisse fautorem[*](fuisse fautorem om. V3D), tamen eundem, ut dixi, nisi talis consul esset, negare esse consulem auderem: idem non modo consulem esse dico sed[*](sed V (in § 11): sed etiam D et V3) memoria mea praestantissimum atque optimum consulem, non quin[*](non quia non D) pari virtute et voluntate[*](et virt. ante et volunt. habent D) alii fuerint, sed tantam causam non habuerunt in qua et voluntatem suam et virtutem declararent.