Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

'vide,’ inquit ‘ne veteranos offendas:’ hoc enim vel maxime exaudio. ego autem veteranos tueri debeo, sed eos quibus[*](sed eos quibus n: sed iis quibus s: q iis quos quibus t: ẽ quod iis quos quibus b.)[*](An eos quidem quibus?) sanitas est; certe timere non debeo. Eos vero veteranos qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt C. Caesarem auctorem[*](auctorem (-e b) bt: auctoritatem (-te s) ns) beneficiorum paternorum, hodieque rem publicam defendunt vitae suae periculo[*](vitae suae periculo Halm (cf. § 4): video epericulo t: magno per. b: cum magno per. ns), non tueri solum sed etiam commodis augere debeo. qui autem quiescunt, ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude ponendos puto. comites vero Antoni qui, postquam beneficia Caesaris comederunt, consulem designatum obsident, huic urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni tradiderunt ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos putet? ergo aut boni sunt quos etiam ornare, aut quieti quos conservare debemus, aut impii quorum contra furorem bellum et iusta arma cepimus.

quorum igitur veteranorum animos ne offendamus veremur? eorumne qui D. Brutum obsidione cupiunt liberare? quibus cum Bruti salus cara sit, qui possunt Cassi nomen odisse? an eorum qui utrisque armis vacant? non vereor ne acerbus cuiquam[*](cuiquam scripsi: civis quisquam codd. (e quisquam, credo, ortum): nuntius cuiquam Madvig: Cassi honos cuiquam coni. Müller) istorum sit qui otio delectantur. Tertio vero generi non militum veteranorum, sed importunissimorum hostium cupio quam acerbissimum dolorem inurere. quamquam, patres conscripti, quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu? quod eorum tantum fastidium est, quae tanta adrogantia ut ad arbitrium illorum imperatores etiam deligamus[*](delig. s: dilig. bnt)?

ego autem —dicendum est enim, patres conscripti, quod sentio—non tam veteranos metuendos[*](intuendos Poggius) nobis arbitror quam quid tirones milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate sentiat. nihil enim semper floret; aetas succedit aetati: diu legiones Caesaris viguerunt; nunc vigent Pansae, vigent Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero, vincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate vincunt. id enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus comprobatur. itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta. fruantur illi suis[*](illi suis ed. Gryph. (1550): illi sues t: illis vel ns: illis b), persolvantur his quae spopondimus. id enim deos immortalis spero aequissimum iudicare.

quae cum ita sint, eam quam dixi sententiam vobis, patres conscripti, censeo comprobandam.

etsi minime decere videtur, patres conscripti, falli, decipi, errare eum cui vos maximis saepe de rebus adsentiamini[*](assentiabamini t), consolor me tamen quoniam vobiscum pariter et una cum sapientissimo consule erravi. nam cum duo consulares spem honestae pacis nobis attulissent, quod erant familiares M. Antoni, quod domestici, nosse aliquod eius volnus quod nobis ignotum esset videbantur. apud alterum uxor, liberi; alter cotidie litteras mittere, accipere, aperte favere Antonio.

hi subito hortari ad pacem, quod iam diu non fecissent, non sine causa videbantur. accessit consul hortator. at qui consul! si prudentiam quaerimus, qui minime falli posset; si virtutem, qui nullam pacem probaret nisi cum cedente[*](cum cedente Jeep: concedente (-i b) bt: cedente n1sv: cedente hoste n2) atque victo; si magnitudinem animi, qui praeferret mortem servituti. vos autem, patres conscripti, non tam immemores vestrorum gravissimorum decretorum videbamini quam spe adlata deditionis quam amici pacem appellare mallent[*](appellare mallent n, ut correxit Scala: appellarem (-ent b) alieni rell.) de imponendis, non accipiendis legibus cogitare. auxerat autem meam quidem spem, credo item vestram, quod domum Antoni adflictam maestitia audiebam, lamentari uxorem[*](post uxorem lacunam statuit Ernesti). hic etiam fautores Antoni quorum in voltu habitant oculi mei tristiores videbam.