Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

Cassius pro consule in eam provinciam venerit; regem Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis bellis saepe numero imperium populi Romani iuverint, item C. Cassium pro consule copiis suis opibusque iuvissent, senatui populoque Romano gratum esse facturos. itemque si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent, senatum populumque Romanum eorum offici non immemorem futurum. Vtique[*](utque ns) C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, re publica recuperata de provinciis consularibus, praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque tempore referant[*](ferant codd.: corr. Naugerius (1)). interea provinciae ab eis a[*](a b: om. nst) quibus obtinentur obtineantur quoad cuique ex senatus consulto successum sit.

hoc senatus consulto ardentem inflammabitis et armatum armabitis Cassium; nec enim animum eius potestis ignorare nec copias. animus is est[*](is est bt: ipse ns: fort. ipsius est) quem videtis[*](vidistis Ferrarius); copiae quas audistis[*](post audistis aliquid intercidisse putat Madvig, velut primum legiones Q. Marci, deinde L. Stati), fortes et constantes[*](fortis et constantis Ferrarius) viri, qui ne vivo quidem Trebonio Dolabellae latrocinium in Syriam penetrare sivissent[*](sivisset cod. Amst., et codd. Ferrarii). Allienus, familiaris et necessarius meus, post interitum Treboni profecto ne[*](profecto ne Christ: profectione t: profectus ne bns) dici quidem se legatum Dolabellae volet. est Q. Caecili Bassi, privati illius quidem, sed fortis et praeclari viri, robustus et victor exercitus.

Deiotari regis et patris et fili et magnus et nostro more institutus exercitus; summa in filio spes, summa ingeni indoles, summa virtus[*](summa virtus d: summaque v D (cf. Zielinski p. 215)). quid de patre dicam? cuius benevolentia in[*](benevolentia in s: -tiã n: -tia bt) populum Romanum est ipsius aequalis aetati; qui non solum socius imperatorum nostrorum fuit in bellis verum etiam dux copiarum suarum. quae de illo viro Sulla, quae Murena, quae Servilius, quae Lucullus, quam ornate, quam honorifice, quam graviter saepe in senatu praedicaverunt? quid de Cn.

Pompeio loquar[*](loquor t)? qui unum Deiotarum in toto orbe terrarum ex animo amicum vereque benevolum, unum fidelem populo Romano iudicavit. fuimus imperatores ego et M. Bibulus in propinquis finitimisque provinciis: ab eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis. secutum est hoc acerbissimum et calamitosissimum civile bellum in quo quid faciendum Deiotaro, quid omnino rectius fuerit dicere non est necesse, praesertim cum contra ac Deiotarus sensit victoria belli iudicarit[*](diiudicarit Halm). quo in bello si fuit error, communis ei fuit cum senatu; sin recta sententia, ne victa quidem causa vituperanda est. ad has copias accedent alii reges, etiam dilectus accedent.

neque vero classes deerunt: tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum[*](tantum Ferrarius: tanti codd.) eius in Syria nomen atque Phoenice est. paratum habet imperatorem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam nec paratum solum sed peritum atque fortem. magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum Parthorum nobilissimos duces maximas copias[*](cum Pacori nobilissimi ducis magnas copias cod. Ursini) fudit Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. maximam eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam vocis testimonio conservemus.

animadverti, patres conscripti, exaudivi[*](exaudivi Pluygers: exaudi rui t (ex -dirvi ortum): exauditu b: exornari ns: et audio videri Madvig) etiam nimium a me Brutum[*](Brutum Cassium add. t: nimium Cassium add. bns, del. Halm) ornari; Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari. quos ego orno? nempe eos qui ipsi sunt ornamenta rei publicae. quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis semper ornavi? num igitur reprehenditis[*](reprehendistis Ernesti)? an Antonios potius ornarem[*](ornem Kayser Romani codd. Ferrarii: p. r. mei), non modo suarum familiarum sed Romani nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornem[*](ornarem coni. Halm) in bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latrocinio naufragia conligam? ego vero istos oti, concordiae, legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam diligo.