Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quod si non ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc tempore, cur tam improviso, cur tam repente pacis est facta mentio? negat Piso scire se, negat audisse quicquam; negat Calenus rem ullam novam adlatam esse. atque id nunc negant, postea quam nos pacificatoria legatione implicatos putant. quid ergo opus est novo consilio, si in re nihil omnino novi est? decepti[*](decepti, decepti bv), inquam, sumus, patres conscripti: Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. quod videbam equidem sed quasi per caliginem: praestrinxerat[*](praestrinxerat st (-ant t): perstrinx. bnv) aciem animi D. Bruti salus. quod si in bello dari vicarii solerent, libenter me ut D. Brutus emitteretur pro illo includi paterer. atque[*](atqui Naugerius (2)) hac voce Q.

Fufi capti sumus: ‘ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestate[*](potestate v: potestatem cett.) futurum se dixerit?’ durum videbatur: itaque fracti sumus, cessimus. recedit[*](recedet tv) igitur a Mutina? ‘nescio.’ paret senatui? ‘credo,’ inquit Calenus ‘sed ita ut teneat dignitatem.’ valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit. si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quamquam—sed hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. at non est integrum: constituta legatio est.

quid autem non integrum est sapienti quod restitui potest? cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis perseverare in errore[*](in errore perseverare tv). posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. discussa est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. attendistis paulo ante praestantissimi viri quae esset oratio. ‘maestam’ inquit ‘domum offendi, coniugem, liberos. admirabantur boni viri, accusabant amici quod spe pacis legationem suscepissem.’ nec mirum, P. Servili: tuis enim severissimis[*](severissimis Gulielmius: verissimis codd.) gravissimisque sententiis omni est non dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius.

ad eum ire te legatum quis non miraretur[*](miretur s, ut voluit Ernesti)? de me experior: cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. nos reprehendimur soli? quid? vir fortissimus Pansa sine causa paulo ante tam accurate locutus est tam diu? quid egit nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? Vnde autem ista suspicio est? ex pacis patrocinio repentino quod subito suscepit eodem captus errore quo nos.

quod si est erratum, patres conscripti, spe falsa atque fallaci, redeamus in viam. optimus est portus paenitenti mutatio consili. quid enim potest, per deos immortalis! rei publicae prodesse nostra legatio? prodesse dico? quid si etiam obfutura est? obfutura? quid si iam nocuit atque obfuit? an vos acerrimam illam et fortissimam populi Romani libertatis recuperandae cupiditatem non imminutam ac debilitatam[*](debilitatam s2v: delibatam cett.) putatis legatione pacis audita? quid municipia censetis? quid colonias? quid cunctam Italiam? futuram eodem studio quo contra commune incendium exarserat[*](exarserit t)? an non putamus fore ut eos paeniteat professos esse et prae se tulisse odium in Antonium qui pecunias polliciti sunt, qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei publicae contulerunt? quem ad modum nostrum hoc consilium Capua probabit, quae temporibus his Roma altera est? illa impios civis iudicavit, eiecit, exclusit. illi[*](illi, illi bv), inquam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Antonius.

quid? legionum nostrarum nervos nonne his consiliis incidimus? quis est enim qui ad bellum inflammato animo futurus sit spe pacis oblata? ipsa illa Martia caelestis et divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud pulcherrimum[*](pulcherrimum Martium add. codd., del. Manutius) nomen amittet: excident gladii, fluent arma de manibus. senatum enim secuta non arbitrabitur se graviore[*](graviori ns) odio debere esse in Antonium quam senatum. pudet huius legionis, pudet quartae quae pari virtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium; pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistet[*](sistet Gulielmius) certe.