Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quid? si etiam tarditatem adfert ista sententia ad Dolabellam persequendum? quando enim veniet consul? an id exspectamus quoad ne[*](quoad ne Christ: quo ante t: quo ne (nec b) bs) vestigium quidem Asiae civitatum atque urbium relinquatur? at mittent aliquem de suo numero. valde mihi probari potest qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi. at hominem dignum mittent. num P. Servilio digniorem? at eum quidem civitas non habet. quod ergo ipse nemini putavi[*](putavi Madvig: putat codd.) dandum, ne a senatu quidem, id ego unius iudicio delatum comprobem?

expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda.

quis igitur is est? aut M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. decernerem plane, sicut multa ‘consules, alter ambove[*](consules, alter ambove n, ut voluit Müller: consulib; alter ambosve t: cõs. alterum ambosve bs: in consulibus, alterum ambosve Halm),’ ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus; non ut ex acie[*](ex acie Rau: ex ea acie codd.: eo ex acie Ferrarius) respectum haberemus, sed ut ea[*](ea supplevi (hoc loco, cf. l. 26)) ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. praeterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et gravem; tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortis, habet equitatum. hinc si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providendum. quamquam miror tam diu morari Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum[*](iste Orelli) sustinere. quod[*](quod quem coni. Halm) si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis quibus confestim succurrendum est exspectabit senatum.

nam et Brutus et Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuit[*](ipsi sibi senatus fuerunt coni. Halm). necesse est enim in tanta conversione et perturbatione omnium rerum[*](conversione et perturbatione omnium rerum codd. Ferrarii: concursatione (-cursione t) perturbationum rerum D) temporibus potius parere quam moribus. nec enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicavit. itaque si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, nobilitate ei summi[*](ei summi scripsi: summi codd.: summa (vel supra tali) Faernus) viri quorum alterius iam nobis notus esset exercitus, alterius auditus. num igitur Brutus exspectavit decreta nostra, cum studia nosset? neque enim est in provinciam suam Cretam profectus: in Macedoniam alienam advolavit; omnia sua putavit quae vos vestra esse velitis; legiones conscripsit novas, excepit veteres; equitatum ad se abduxit Dolabellae atque eum nondum tanto parricidio oblitum[*](oblitum obstrictum mg. Crat., cf. §§ 14, 29) hostem sua sententia iudicavit. nam ni ita esset, quo iure equitatum a[*](a n2s: om. bn1t) consule abduceret?

quid? C. Cassius, pari magnitudine animi et consili praeditus, nonne eo ex Italia consilio profectus est ut prohiberet Syria Dolabellam? qua lege, quo iure? eo quod Iuppiter ipse sanxit, ut omnia quae rei publicae salutaria essent legitima et iusta haberentur. est enim lex nihil aliud nisi recta et[*](et Poggius: etiam D) a numine deorum tracta ratio, imperans honesta, prohibens contraria. huic igitur legi paruit Cassius, cum est in Syriam profectus, alienam provinciam, si homines legibus scriptis uterentur, eis vero oppressis suam[*](suam ed. R: sua codd.) lege naturae.

sed ut ea vestra quoque auctoritate firmetur[*](ea... firmetur Ferrarius: ex... firmetur codd.: ea... firmentur Bake), censeo: cum P. Dolabella quique eius crudelissimi et taeterrimi facinoris ministri, socii, adiutores fuerunt hostes populi Romani a senatu iudicati sint[*](sunt D: corr. Poggius), cumque senatus P. Dolabellam bello persequendum censuerit, ut is qui omnia deorum hominumque iura novo, inaudito, inexpiabili scelere polluerit nefarioque se patriae parricidio obstrinxerit poenas dis hominibusque meritas debitasque persolvat,

senatui placere C. Cassium pro consule provinciam Syriam obtinere, ut qui optimo iure eam provinciam obtinuerit, eum a Q. Marcio[*](eum a Q. bt; eumque a (om. a n1s) ns) Crispo pro consule, L. Statio[*](Statio Ferrarius: stato b: statu st: statilio n) Murco pro consule, A. Allieno[*](A. n, Ferrarius: at s: ab bt) legato exercitus[*](exercitus ns: exercitum bt) accipere, eosque ei tradere, cumque eis copiis et si quas praeterea paraverit bello P. Dolabellam terra marique persequi. eius belli gerendi causa quibus ei videatur navis, nautas, pecuniam ceteraque quae[*](ceteraque quae n2: ceteraque n1s1t: cetera quae s2: ceteraque omnia, quae b) ad id bellum gerendum pertineant, ut imperandi in Syria, Asia, Bithynia, Ponto ius potestatemque habeat, utique, quamcumque in provinciam eius belli gerendi causa advenerit, ibi maius imperium C. Cassi pro consule sit quam eius erit qui eam provinciam tum obtinebit, cum C.