Pro Q. Ligario

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

tertium tempus quod post adventum Vari in Africa restitit, si[*](tempus quod ... si H, ut voluit Baiter: t. est quod ... si AV: t. est quod ... quod si (om. est DL) β: est t. quo ... quod si γ) est criminosum, necessitatis crimen est, non voluntatis. an ille, si potuisset illinc[*](illinc om. β) ullo modo evadere, Vticae quam[*](potius quam γ) Romae, cum P. Attio quam cum concordissimis fratribus, cum alienis esse quam cum suis maluisset? cum ipsa legatio plena desideri ac sollicitudinis fuisset propter incredibilem quendam fratrum amorem, hic aequo animo esse potuit belli discidio distractus a fratribus?

nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te voluntatis; cuius ego causam animadverte, quaeso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris monumentisque decorandam! M. Cicero[*](cum M. β) apud te defendit alium in ea voluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur fuisse, nec tuas tacitas[*](tacitas om. γ) cogitationes extimescit nec quid tibi de alio audienti de se[*](de se ipso β) occurrat reformidat. vide quam non reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam ut hoc[*](hoc hab. αβ hoc loco, ante Rom. a et Quintil. xi. 3. 166, om. h (hoc Rom. hoc m)) populus Romanus exaudiat.