Pro Q. Ligario
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
suscepto bello, Caesar, gesto etiam[*](iam etiam Quintil. ix. 2. 28, xi. 3. 166) ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio ac voluntate[*](consilio ac voluntate mea Quintil. ix. 2. 28) ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te. apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem; qui me[*](me hoc loco hab αγ: post esse β), cum ipse imperator in toto imperio populi Romani[*](orbe populi R. γ) unus esset, esse alterum passus est; a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc[*](hunc α: om. βγ) nuntium perferente concessos fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui mihi tum denique salutem se putavit dare[*](sal. se putavit dare αam: se sal. put. reddere βh), si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset.
vide, quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere[*](dubitem dicere γ)[*](audeam dicere α et Quintil. v. 10. 93: audeam confiteri γ: non aud. confiteri β). atque haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego industriae gloriaeque faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adulescentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum redundare.