Pro Q. Ligario
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa ante audierunt geri quam parari. quo audito partim cupiditate inconsiderata, partim caeco quodam timore primo salutis, post etiam[*](post etiam AVβam: postea H: post h) studi sui quaerebant aliquem ducem, cum Ligarius domum spectans, ad[*](et ad γ) suos redire cupiens, nullo se implicari negotio passus est. interim P. Attius Varus, qui tum[*](tum α: om. βγ) praetor Africam obtinuerat, Vticam venit. ad eum statim concursum est. atque ille non mediocri cupiditate adripuit imperium, si illud imperium esse potuit quod ad privatum[*](ad privatum αγ: a privato DEL: in privato B: privato unus det.) clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio deferebatur.
itaque Ligarius, qui omne tale negotium fugeret[*](fugeret α: cuperet effugere βγ), paulum adventu Vari conquievit. adhuc, C. Caesar, Q. Ligarius omni culpa vacat[*](vacat caret Quintil. iv. 2. 51). domo est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimam quidem suspicionem[*](belli suspicionem Quintil.) belli; legatus in pace profectus[*](profectus est B) in provincia pacatissima ita se gessit ut ei pacem esse expediret. profectio certe animum tuum non debet offendere: num igitur remansio? multo minus. nam profectio voluntatem habuit non turpem, remansio necessitatem etiam honestam. ergo haec duo tempora carent crimine: unum cum est legatus profectus, alterum cum efflagitatus a provincia praepositus Africae est.