Pro Q. Ligario

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

sed ierit ad bellum, dissenserit non a te solum verum etiam a fratribus: hi te orant tui. equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. sed parum est me hoc meminisse: spero etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniurias—cum hoc est animi, tum[*](cum... tum scripsi: quam... tam αa: quam... quam βhσ: quoniam... quoniam edV.) etiam ingeni tui—te aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem recordari.

hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud—neque enim haec divinabat—nisi ut tui se[*](tui se scripsi: eum tuis H: eum tui AV: tu eum βγ: tui eum Patricius) studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit. quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos[*](ipsos αβa: ipsis hσ tot αBD: tot ac Eγ) neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuis[*](tuis β: om. αγ) sed etiam rei publicae condonaveris.