Pro Q. Ligario

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti[*](clar. M. Marcello restituto γ) nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. ut concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est.

homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando[*](salute hom. danda hσ, ut voluit Müller). nihil habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. longiorem orationem causa forsitan postulet[*](postulet H: postulat cett.), tua certe natura breviorem. qua re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me[*](quam me β) aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum[*](te his daturum α: his te dat. γ: his omnibus dat. β).