Pro Q. Ligario
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quid de fratribus dicam? noli, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitate[*](tibi ante in add. α, ante Lig. β, post Lig. γ) sunt aut tres ex[*](e HDE) civitate exterminandi. quodvis[*](nam quodvis β) exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, illo uno[*](illo uno α: uno illo βγ) exsulante. si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit. te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent tuos. videsne igitur hunc splendorem omnem[*](omnium β), hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi verum etiam probatos viros[*](viros tecum fuisse add. αγ: qui tecum fuerunt add. β: del. Nohl e cod. Barberino, ego e coni. (Anecd. p. xxxv)). atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur[*](minabamur β). conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.
quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnis fratres tecum iudicares fuisse. an potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurus[*](fuisset futurus β) fuerit in qua fratres fuerunt? quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna noverit[*](noverit Hansing: non noverit codd.) qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? voluntate igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen salvos esse voluisti.