Pro Q. Ligario

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

an sperandi de Ligario causa non erit[*](de Lig. causa non erit α: Lig. causa non sit βγ), cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? quamquam nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii. vidi enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro alicuius salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus[*](vultus αγ: preces β), neque te spectare quam tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius[*](quam illius αβa: quae (quam m) illius causa hm) pro quo laboraret. itaque tribuis tu[*](tribuis tu α: tribuisti γ: tribuis β) quidem tuis ita multa ut mihi beatiores illi[*](esse ante illi add. E, post illi BD, ante beat. γ) videantur interdum qui tua liberalitate fruantur[*](fruantur αa: fruuntur βhm) quam tu ipse qui illis tam multa concedas; sed video tamen apud te, ut dixi, causas[*](ut dixi causas α: causas ut dixi β: ut dixi caus. rogantium γ) valere plus quam preces, ab eisque te moveri maxime quorum iustissimum videas dolorem in petendo.

in Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles. possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere[*](proponere.). Nosti[*](Nosti AH, ed. R (cf. Phil. xiii. 30): proponere, nosti vulg. optime αγ: optimos β) optime homines. animadverte horum omnium maestitiam et dolorem; huius T. Brocchi de quo non dubito quid existimes lacrimas squaloremque ipsius et fili vides.