Pro Q. Ligario

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

haec ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret. nunc quaero utrum vestras iniurias an rei publicae persequamini. si rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis.

itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, num de eius facto dicere? quicquid dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiae[*](misericordiae β, Zielinski: misericordiae tuae αγ).

causas, Caesar, egi multas equidem[*](equidem Aah: et quidem HVDβm) tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: ignoscite, iudices; erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac. ad parentem sic agi solet, ad iudices: non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen. dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere[*](quaere βh: quaerere αam): taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem: legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus[*](acerbus fuit γ), totus animo[*](totus animo αa: tametsi totus hm: tametsi totus animo β: iam est totus animo Madvig) et studio[*](ac studio β) tuus. ad iudicem sic[*](sic αh: sic agi solet βa), sed ego apud[*](apud β: ad αγ) parentem loquor: erravi, temere feci[*](erravit... fecit γ), paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur[*](ignoscas γ) oro. si nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti.