Pro Q. Ligario
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
novum crimen, C. Caesar, et ante hunc[*](hanc Quintil. xi. 3. 108, 110) diem non auditum[*](non auditum αBDL et Quintil.: in auditum Eγ et Aquila Rom. Rhet. L. p. 24) propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium in Africa fuisse, idque C. Pansa, praestanti vir ingenio, fretus fortasse familiaritate ea quae est ei tecum ausus est confiteri. itaque quo me vertam nescio. paratus enim veneram, cum tu id neque per te scires[*](scires βa: scire αhm) neque audire aliunde potuisses, ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer[*](abuterermallem uterer (numeri gratia) sed vulg tuetur Quintil.). sed quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat, confitendum est, opinor[*](opinor α: ut opinor βγ), praesertim cum meus necessarius Pansa fecerit ut id integrum iam non esset, omissaque controversia omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non liberationem culpae, sed errati veniam impetravissent.
habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum, sed tamen hoc[*](hoc ita γ) confitentem, se in ea parte fuisse qua te[*](te, Tubero γ), qua virum omni laude dignum, patrem tuum. itaque[*](itaque quare Quintil. viii. 5. 13) prius de vestro delicto confiteamini[*](vestro facto fateamini Quintil.) necesse est quam Ligari ullam culpam reprehendatis.
Q.[*](Q. igitur γ) enim Ligarius, cum esset[*](esset adhuc γ) nulla belli suspicio, legatus in Africam C. Considio[*](C. α, Quintil. iv. 2. 109 cod. A: cum C. β: cum consule γ) profectus est, qua in legatione et civibus et sociis ita se probavit ut decedens Considius provincia satis facere hominibus non posset, si quemquam alium provinciae praefecisset. itaque Ligarius, cum diu recusans nihil profecisset, provinciam accepit invitus; cui sic praefuit in pace ut et civibus et sociis gratissima esset eius integritas et fides[*](ac fides β).