Pro Q. Ligario

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

si in tanta[*](in hac tanta βa) tua fortuna lenitas[*](tua fortuna lenitas fortuna bonitas Quintil. viii. 3. 85) tanta non esset, quam tu per te, per te[*](per te, per te γ: per te αβ (variant codd. Quintil.)), inquam, obtines—intellego quid loquar—, acerbissimo luctu redundaret ista victoria. quam multi enim essent de victoribus qui te crudelem esse vellent, cum etiam de victis reperiantur! quam multi qui[*](qui om. β) cum a te ignosci nemini vellent, impedirent clementiam tuam, cum[*](cum etiam β) hi quibus ipsis[*](ipsis AV: ipse cett.) ignovisti nolint te esse in alios misericordem!

quod si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto discrimine et periculo civis refellere et coarguere[*](redarguere β) nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et fortuna fuisset. sed tamen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolle[*](est nolle αβ: nolle a: non hm) misereri. tum diceres[*](tunc β): Caesar, cave credas: fuit in Africa[*](Afr. Ligarius γ), tulit arma contra te. nunc quid dicis? cave ignoscas. haec nec hominis nec ad hominem vox est. qua qui apud te, C. Caesar, utetur[*](utetur αBDa: utitur Ehm), suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam.