Pro Q. Ligario
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
ac primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere. non dubito quin admiratus sis, vel quod nullo de alio[*](nullo de alio αa: de nullo alio βhm) quisquam[*](quisquam αβm: quicquam ah, ut voluit Haupt: del. Mommsen), vel quod is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris[*](sceleris del. Patricius) adferret. scelus tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc nemo. ac mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quaeritur[*](quaeratur β), fatalis quaedam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata.
liceat esse miseros—quamquam hoc victore esse non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor qui occiderunt—fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. quando hoc ex te quisquam[*](quisquam ex te β), Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi a te contumeliam propulsare[*](propulsare Cαβa: -sari hm)? quid egit tuus invictus exercitus nisi uti[*](uti Cα: ut βγ) suum ius tueretur et dignitatem tuam? quid? tu, cum pacem esse cupiebas, idne agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus[*](civibus om. Cα) conveniret?