Pro Q. Ligario

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

itaque certo scio vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. res enim eo[*](eo mortem hm) spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non videamini esse contenti. quae est[*](est Wesenberg) igitur alia praeter mortem? si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? an, ne ignoscatur[*](ignoscatur ed. R: ignoscat codd. (etiam E e coll. mea))? hoc vero multo acerbius multoque[*](multoque αEa: multo hm: est post -que add. B (in ras.) D, Zielinski, p. 212) durius. quodne[*](quodne αm: quod βa: si quod h) nos petimus[*](petimus cod. Gruteri: domi petimus cett. (domi ex l. 24 irrepsit)) precibus ac[*](ac α: et γ: om. β) lacrimis, strati ad pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humanitati, id ne impetremus pugnabis[*](oppugnabis β), et in nostrum fletum inrumpes, et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis?

si, cum hoc domi faceremus, quod et fecimus et, ut spero, non frustra fecimus, tu repente inruisses et clamare coepisses C. Caesar, cave credas[*](cave credas γ: om. αβ), cave ignoscas, cave te fratrum pro fratris salute obsecrantium misereat[*](misereatur Priscian K. ii. 392), nonne omnem humanitatem exuisses? quanto hoc durius, quod nos domi petimus, id a te in foro oppugnari[*](id te... oppugnare cod. Lambini) et in tali miseria multorum perfugium misericordiae tolli[*](tolli scripsi: tollere codd.)? dicam plane, Caesar, quod sentio.