Pro Q. Ligario
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
haec admirabilia[*](haec admirabilia α: haec non modo mirabilia (add. sunt γ) βγ), sed prodigi simile[*](similia quae γ) est quod dicam. non habet eam vim ista accusatio ut Q. Ligarius condemnetur, sed ut necetur[*](sed necetur γ). hoc egit civis Romanus ante te nemo: externi sunt isti[*](sunt isti AH: isti sunt Va: isti βhm) mores[*](moresSchol.: qui usque ad sanguinem incitari solent odio add. αa: usque ad sang. incitari solent odio add.β: usque ad sang. incitare solent odium add. hm) aut levium Graecorum aut immanium barbarorum. nam quid agis aliud? ut Romae ne sit, ut domo[*](ut domo α: domo βγ, Prisc. k iii. 64) careat, ne cum optimis fratribus, ne cum hoc T. Broccho avunculo, ne cum eius filio consobrino suo[*](avunc. suo β), ne nobiscum vivat, ne sit in patria? num est, num potest magis carere his omnibus quam caret? Italia prohibetur, exsulat. non tu hunc[*](hunc hoc loco hab. α, post ergo DEγ, om. B: eum (sine ergo) Mart. Cap. Rhet. L. p. 476) ergo patria privare, qua caret, sed vita vis.
at istud ne apud eum quidem dictatorem qui omnis quos oderat morte multabat quisquam egit isto modo. ipse iubebat occidi nullo postulante, praemiis[*](praemiis αBD: praem. etiam Eγ) invitabat; quae tamen crudelitas ab hoc eodem[*](eodem etiam γ) aliquot annis post quem tu nunc crudelem esse vis vindicata est. ego vero istud non postulo inquies. ita me hercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum; studia[*](studia denique γ) generis ac familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum artium atque optimarum nota mihi sunt[*](sunt omnia β).