Pro M. Marcello

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: satis diu vel naturae vixi[*](diu ... vixi αβa: te diu ... vixisse hm) vel gloriae. satis, si ita vis, fortasse naturae, addam[*](addam α: addo βγ) etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum. qua re omitte, quaeso, istam[*](quaeso, istam αah: istam, quaeso βm) doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens. saepe enim venit ad meas auris[*](auris meas β) te idem istud nimis crebro dicere, satis te tibi[*](satis te tibi α: tibi satis te BDLγ: tibi te satis E) vixisse. credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses. omnium salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt[*](nunc cum omnium ... compl. sunt (sint a) γ); tantum abes a perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris. hic tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies? quid, si istud ne gloriae quidem[*](quidem Schol.: quidem tuae αγ: tuae quidem β) satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis.

parumne[*](parumne αL: parumne igitur BDEγ), inquies, magna[*](magna αβ: gloriam magnam γ) relinquemus? immo vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum. quicquid est enim, quamvis amplum sit, id est parum tum cum est aliquid amplius. quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam gloriae; si quidem gloria est inlustris et pervagata magnorum vel in suos civis[*](civis om. γ) vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum.