Pro M. Marcello

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

si vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris etiam accedit[*](accedat γ) insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicae credimus[*](credimus α: -amus βγ)?

omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni quae iacere sentis belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles, omnia quae dilapsa[*](dilapsa Haγ: delapsa AVβ) iam diffluxerunt[*](difflux. Bm: deflux. αELa: fluxerunt h) severis legibus vincienda sunt.

non fuit recusandum in tanto civili bello, tanto animorum[*](tantoque an. γ) ardore et armorum quin quassata res publica, quicumque belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus quae idem togatus fieri prohibuisset. quae quidem tibi nunc[*](nunc tibi γ) omnia belli volnera sananda[*](sananda aαβ: curanda γ) sunt, quibus praeter te mederi nemo potest.