Pro M. Marcello

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

qua re gaude tuo[*](gaude tuo gaudeto A) isto tam excellenti bono et fruere cum fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis; ex quo quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti. cetera cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque felicitati tuae gratulabere: de nobis quos in re publica tecum simul[*](simul αβ: salvos γ) esse voluisti quotiens cogitabis, totiens de maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate, totiens de singulari sapientia[*](sapientia tua γ) cogitabis: quae non modo summa bona sed nimirum audebo vel sola dicere. tantus est[*](est αDEL: om. Bγ) enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consili dignitas ut haec a virtute donata, cetera a fortuna commodata esse videantur.

noli igitur in conservandis viris bonis[*](bonis viris β) defetigari[*](defet. BDH: defat. AVEh), non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse, certe non improba, et specie[*](specie facie hm (-ce m)) quadam rei publicae. non enim tua ulla culpa[*](culpa ulla γ) est, si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt.

nunc venio ad gravissimam querelam et atrocissimam suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus, tum maxime nobis qui a te conservati sumus providenda est: quam etsi spero falsam esse, numquam tamen[*](tamen numquam β) extenuabo[*](extenuabo verbis γ), tua enim cautio nostra cautio est. quod si[*](quod si H, Priscian. K. ii. pp. 181, 226: ut si cett.) in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus quam parum prudens. sed quisnam est iste tam demens? de tuisne?—tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti?—anne ex eo[*](anne ex eo scripsi: axeneone ex H: anexeo ne V: an ex eone ex A: an ex eo γ: an ex hoc β) numero qui una tecum fuerunt? non est credibilis tantus in ullo furor ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius vitam non anteponat suae. an si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? qui? omnes enim qui fuerunt[*](qui superfuerunt hm) aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut qui fuerunt sint amicissimi.

sed tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam: simul enim augebimus diligentiam. nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi[*](communi αβ: omnium hm: communi omnium a) salute cogitans, qui non[*](qui non quin AV) intellegat tua salute contineri suam et ex unius tua vita pendere omnium[*](pendere omnia α et Schol. Lucani v. 686)? equidem de te dies noctesque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturae communis fragilitatem[*](fragilitatẽs H) extimesco, doleoque, cum res publica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis anima consistere.

si vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris etiam accedit[*](accedat γ) insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicae credimus[*](credimus α: -amus βγ)?

omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni quae iacere sentis belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles, omnia quae dilapsa[*](dilapsa Haγ: delapsa AVβ) iam diffluxerunt[*](difflux. Bm: deflux. αELa: fluxerunt h) severis legibus vincienda sunt.

non fuit recusandum in tanto civili bello, tanto animorum[*](tantoque an. γ) ardore et armorum quin quassata res publica, quicumque belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus quae idem togatus fieri prohibuisset. quae quidem tibi nunc[*](nunc tibi γ) omnia belli volnera sananda[*](sananda aαβ: curanda γ) sunt, quibus praeter te mederi nemo potest.