Pro M. Marcello

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

atque hoc C. Caesaris iudicium, patres conscripti, quam late pateat attendite. omnes enim qui ad illa arma fato sumus nescio quo rei publicae misero funestoque compulsi, etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, ab[*](ab om. β) scelere certe liberati sumus. nam cum M. Marcellum deprecantibus vobis rei publicae conservavit, me et mihi et item rei publicae, nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et sibi ipsos et patriae reddidit, quorum et frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu videtis, non ille hostis induxit in curiam, sed iudicavit a plerisque ignoratione potius et falso atque inani metu quam cupiditate aut crudelitate bellum esse susceptum.

quo quidem in bello semper de pace audiendum[*](audiendum αEm: agendum audiendum BDL: agendum audiendumque ah) putavi semperque dolui non modo pacem sed etiam orationem civium pacem flagitantium repudiari. neque enim ego illa nec ulla umquam secutus sum arma civilia semperque mea consilia pacis et togae socia, non belli atque armorum fuerunt. hominem sum secutus privato officio, non publico, tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit ut nulla non modo cupiditate sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad interitum ruerem voluntarium.

quod quidem meum consilium minime obscurum fuit. nam et in hoc ordine integra re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum[*](cum partis meae per. γ) capitis mei periculo sensi. ex quo nemo erit[*](iam erit β) tam iniustus rerum existimator[*](existim. rerum β) qui dubitet quae Caesaris de bello voluntas fuerit, cum pacis auctores conservandos statim censuerit, ceteris fuerit iratior. atque id minus mirum fortasse tum[*](mirum fort. tum αBDL: fort. mirum tum E: mirum videretur fort. tum γ (videtur h)) cum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero victor pacis auctores diligit, is profecto declarat maluisse se[*](se maluisse β) non dimicare quam vincere.

atque huius quidem rei M.[*](M. om. β) Marcello sum testis. nostri enim sensus ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant. quotiens ego eum et quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum[*](certorum Em: ceterorum αBDLah) hominum tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! quo gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illa[*](illam β) vidimus debet esse. non enim iam[*](iam αah: tam m: om. β) causae sunt inter se, sed victoriae comparandae.

vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. quos amisimus civis, eos vis Martis[*](vis Martis αh: Martis vis βam) perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset[*](posset α: fieri posset βγ), C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. alterius vero partis nihil amplius dico[*](dicam β) quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam.

quidam enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt[*](excitaverint cod. Faerni), vel placati iam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse.