Pro M. Marcello

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. quos amisimus civis, eos vis Martis[*](vis Martis αh: Martis vis βam) perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset[*](posset α: fieri posset βγ), C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. alterius vero partis nihil amplius dico[*](dicam β) quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam.

quidam enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt[*](excitaverint cod. Faerni), vel placati iam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse.