Pro M. Marcello
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
qua re gaude tuo[*](gaude tuo gaudeto A) isto tam excellenti bono et fruere cum fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis; ex quo quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti. cetera cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque felicitati tuae gratulabere: de nobis quos in re publica tecum simul[*](simul αβ: salvos γ) esse voluisti quotiens cogitabis, totiens de maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate, totiens de singulari sapientia[*](sapientia tua γ) cogitabis: quae non modo summa bona sed nimirum audebo vel sola dicere. tantus est[*](est αDEL: om. Bγ) enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consili dignitas ut haec a virtute donata, cetera a fortuna commodata esse videantur.
noli igitur in conservandis viris bonis[*](bonis viris β) defetigari[*](defet. BDH: defat. AVEh), non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse, certe non improba, et specie[*](specie facie hm (-ce m)) quadam rei publicae. non enim tua ulla culpa[*](culpa ulla γ) est, si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt.